C. 9.16AD LEGEM CORNELIAM DE SICARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Aurelio Herculiano et aliis militibus.
pr.Frater uester rectius fecerit, si se praesidi prouinciae obtulerit: qui si probauerit non occidendi animo iustum a se percussum esse, remissa homicidii poena secundum disciplinam militarem sententiam proferet.
1Crimen enim contrahitur, si et uoluntas nocendi intercedat. ceterum ea, quae ex improuiso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur.
PP. prid. k. Febr. Laeto II et Cereale conss.
2 · Imp. Gordianus A. Quintiano.
pr.Is, qui adgressorem uel quemcunque alium in dubio uitae discrimine constitutus occiderit, nullam ob id factum calumniam metuere debet.
PP. III non. April. Arriano et Papo conss.
3 · Imp. Gallienus A. Munatio.
pr.Si, ut adlegas, latrocinantem peremisti, dubium non est eum, qui inferendae caedis uoluntate praecesserat, iure caesum uideri.
PP. XIII k. Febr. Valeriano et Lucillo conss.
4 · Exemplum sacrarum litterarum Diocletiai et Maximiani AA. Agathoni.
pr.Eum, qui adseuerat homicidium se non uoluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita uideatur, si hoc ita est neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est uolumus liberari.
D. prid. k. Dec. Sirmi ipsis AA. IIII et III conss.
5 · Idem AA. et CC. Agotio.
pr.Si quis te reum corneliae legis de sicariis fecerit, innocentia purgari crimen, non adulta aetate defendi conuenit.
S.VI k. Nou. Romae CC. conss.
6 · Idem AA. et CC. Philisco.
pr.Is, qui cum telo ambulauerit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit uel cuius dolo malo factum erit commissum, legis corneliae de sicariis poena coercetur.
S. VII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
7 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum pp.
pr.Si quis necandi infantis piaculum adgressus adgressaue sit, sciat se capitali supplicio esse puniendum.
PP.VII id. Febr. Romae Gratiano A. III et Equitio conss.
8 · Impppp. Gratianus Valentinianus Theodosius et Arcadius AAAA. Cynegio pp.
pr.Si forte mulier marito mortis parasse insidias uel quolibet alio genere uoluntatem occidendi habuisse inueniatur, uel forte maritus eo modo insectetur uxorem, in eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris,quae tamen tunc temporis domi fuerit, quaerendum est sine cuiusquam defensione.
D. III id. Dec. Arcadio A. et Bautone conss.