C. 9.1QUI ACCUSARE NON POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Seuerus et Antoninus AA. Siluano.
pr.Prius est, ut criminibus, quae tibi ut grauiora ab aduersario tuo obiciuntur, caedis atque uulnerum respondeas, et tunc ex euentu causae iudex aestimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti.
PP. V id. Mart. Tertullo et Clemente conss.
2 · Imp. Antoninus A. Ingenuo.
pr.Si cautiones, quibus secundinus solutam ingenuo pecuniam probare se dicit, tutores uel curatores tui suspectas ut falsas habent, proprio nomine, cum non liceat alieno, non prohibentur in crimine falsi subscribere.
1Nec enim facile tutores uel curatores, qui officio et periculo suo res pupillorum uel adulescentium administrant, sententia notantur, nisi euidens eorum calumnia iudicanti apparebit.
PP. XII k. Oct. Antonino A. et Geta conss.
3 · Imp. Alexander A. Rufo.
pr.Qui crimen publicum instituere properant, non aliter ad hoc admittantur, nisi prius inscriptionum pagina processerit et fideiussor de exercenda lite adhibitus fuerit.
1Sin uero post satisdationem praesentes non fuerint, edicto admonendi sunt, ut ueniant ad causam agendam, et si non adfuerint, non solum extra ordinem puniendi sunt, sed etiam sumptus, quos in eam rem et circa ipsum iter ad litem uocati fecerunt, dependere cogentur.
PP. III non. Febr. Alexandro A. cons.
4 · Idem A. Dionysio.
pr.Uxor tua, si consobrini sui necem uindicandam existimat, adeat praesidem prouinciae.
PP. XVI k. Iul. Alexandro A. cons.
5 · Idem A. Marcellinae.
pr.Senatus consulto permissum non est mulieri legis corneliae crimine reum facere, nisi res ad eam pertineat. cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi deliberare debent, an instrumenta, ex quibus aduersarium filiorum tuorum obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant.
PP. k. Oct. Alexandro A. cons.
6 · Idem A. Probo.
pr.Accusationem, a qua discedere te professus es, repetere non debes.
PP. V non. Mai. Iuliano et Crispino conss.
7 · Idem A. Felici.
pr.Si ea quae crimen intendit cognitionem moratur, certa perferendae accusationi tempora iudex competens praestet, intra quae si agere supersederit, renuntiasse causae intellegitur.
PP. XV k. Sept. Agricola et Clemente conss.
8 · Imp. Gordianus A. Gaio militi.
pr.Non prohibentur milites actiones quae iudicii publici instar obtineant intendere, si suas suorumque iniurias exsequantur. ideoque consobrini tui necem defendere tibi permittimus.
PP. XVII k. Aug. Pio et Pontiano conss.
9 · Idem A. Seueriano.
pr.Non ignorat competens iudex eam, quae ultionem et mortem filii persequi adlegat, non temere ad accusationem esse admittendam, nisi prius matrem se esse probauerit
PP. VI non. Mart. Gordiano A. et Auiola conss.
10 · Idem A. Mucatraulo militi.
pr.Si crimen ad tuam tuorumque iniuriam pertinens exsequeris, sollemnibus te inscriptionibus adstringe, ut praesidem prouinciae habere iudicem possis.
PP. k. Aug. Gordiano A. et Auiola conss.
11 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Saturnino.
pr.Data opera partis aduersae res uestras incendio exarsas esse adseuerantes crimen corneliae de sicariis exsequi potestis.
PP. XIII k. Iul. Peregrino et Aemiliano conss.
12 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Corinthiae.
pr.De crimine quod publicorum fuerit iudiciorum mulieri accusare non permittitur nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum antiquitus statuta tantum de quibus specialiter eis concessum est non exacta subscriptione.
1Unde aditus praeses prouinciae in primis examinabit, an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur.
S. V k. Mai. AA. conss.
13 · Idem AA. et CC. ad Asclepium.
pr.Si magnum et capitale crimen ac non leue frater contra fratrem suum instituerit, non solum audiendus non est, sed etiam exilii poena plectendus
D. X k. Febr. cc. conss.
14 · Idem AA. et CC. Aeliae.
pr.Propter insidias, quas tuae uitae paratas contendis, accusationem apud praesidem prouinciae contra filium tuum, si pietas et ratio naturalis animi tui non reuocat intentionem, instituere potes.
S. XVI k. Mart. cc. conss.
15 · Idem AA. et CC. Lupioni.
pr.Criminis accusationem instituere cum periculo calumniae, si tibi existimatio integra est, minime prohiberis.
S. III k. Mart. CC. conss.>
16 · Idem AA. et CC. Callitycho.
pr.Cum rationibus iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei qui duos reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas suorumque iniurias quis persequatur.
S. XII k. Dec. Nicomediae CC. conss.
17 · Pars sententiae eorundem AA. et CC. datae V id. Ian. Diocletiano VII et Maximiano VI AA. conss.
pr.Iniquum et longe a beatitudine saeculi nostri esse credidimus, ut thaumastus accusandi eius haberet facultatem, in cuius domo eum, licet ingenuum, a prima tamen aetate fuisse constabit. quare ex nomine thaumasti mentio super conflictu criminali symmacho conquiescat. si quam sane ciuilem petitionem idem thaumastus sibi competere confidit, iudicio praesidali poterit experiri.
18 · Idem AA. et CC. Iuliano.
pr.Si sororem tuam leuiorum commissorum ream facis, accusationem non prohiberis exercere in iudicio praesidali, quo temerarie commissa congrua ultione plectantur.
D. III k. Mart. Diocletiano VIIII et Maximiano VIII AA. conss.
19 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. Laodicio praesidi Sardiniae.
pr.Neganda est accusatis, qui non suas suorumque iniurias exsequantur, licentia criminandi in pari uel minori crimine, priusquam se crimine quo premuntur exuerint, secundum scita ueterum iuris conditorum, ita tamen, ut et ipsi inscriptiones contra eos etiam pendente accusatione deponere possint.
D. prid. id. Aug. Carnunti Gratiano A. III et Equitio conss.
20 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eutychiano pp.
pr.Si quis ex familiaribus uel ex seruis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati uel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. uocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. maiestatis autem crimen excipimus.
D. VI id. Nou. Constantinopoli Caesario et Attico conss.
21 · Impp. Honorius et Theodosius AA. consulibus praetoribus tribunis plebi senatui salutem dicunt.
pr.Liberti si accusatores manumissorum heredumue esse praesumpserint, eodem quo serui supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium.
D. VIII id. Aug. Rauennae Asclepiodoto et Mariniano conss.