C. 8.9DE PRECARIO ET DE SALVIANO INTERDICTO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Aristoni.
pr.Si te non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt uenumdedit, integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto saluiano (id enim tantummodo aduersus conductorem debitoremue competit), sed seruiana actione uel quae ad exemplum eius instituitur utilis aduersus emptorem exercenda.
PP. VI id. Sept.Pio et Pontiano conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Fabricio.
pr.Habitantis precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto proposito manifeste declaratur.
S. k. Dec. Sirmi AA. conss.