IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.5SI PER VIM VEL ALIO MODO ABSENTIS PERTURBATA SIT POSSESSIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. Seuero.

pr.Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione priuati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus uel parens uel proximus uel amicus uel colonus uel libertus seu seruus quolibet titulo retinebat, nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si serui sint, eorum reiciant in iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit: sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri conuenit, ut eos momentariae perinde possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reuersus dominus litigasset.

1Cui tamen quolibet tempore reuerso actionem recuperandae possessionis indulgemus, quia fieri potest, ut restitutio propter seruulos infideles uel neglegentes propinquos uel parentes uel proximos uel amicos et colonos uel libertos interea differatur. absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: iudicio seruato iustis legitimisque personis, cum ualde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium uiolentiam subueniri.

D. X k. Nou. Mediolani Constantino A. VII et Constantio C. conss.

2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Petronio uicario Hispaniarum.

pr.Nec imperiale responsum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris ex quacumque parte innouare possessionis statum eo qui rem tenet absente permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur.

D. XV k. Ian. Mediolano Caesario et Attico conss.