C. 8.29SI VENDITO PIGNORE AGATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Agrippae.
pr.Praeses prouinciae aditus, si probatum fuerit tuum creditorem, cui ius distrahendi pignora fuit, dolo malo fundum uendidisse, quanti tua interest restituere tibi eundem creditorem iubebit.
1Quod si de bonis creditoris condemnati solui pecunia non potuerit et probatum fuerit emptorem mala fide emisse, offerenti pecuniam cum usuris, quanti fundus ueniit, restituere tibi fundum cum fructibus malae fidei emptorem iubebit.
PP. k. Sept. Alexandro A. cons.
2 · Idem A. Aemilio.
pr.Seruos, quos nullo iure a creditore uenisse dicis, pater tuus uel tu, si hereditas eius ad te pertinet, a possessoribus petere potes. quod si usucapti sunt, petat pater tuus pretium eorum a creditore, qui non iure eos seruos uendidit.
PP. III k. Ian. Alexandro A. cons.
3 · Idem A. Claudio.
pr.Si uxor tua praesidi probauerit, cum aureos triginta deberet, seruos suos amplioris pretii per gratiam aureis uiginti creditorem uenumdedisse eumque soluendo non fuisse, iubebit emptores recepto pretio restituere seruos.
PP. XVIK. Oct. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Imp. Gordianus A. Eudemo.
pr.Cum contra bonam fidem uenditionem obligatae possessionis a creditore factam adleges, non obseruatis, quae in distrahendis pignoribus celebrari consueuerunt, adito praeside prouinciae experire actione competenti non tantum aduersus creditorem, uerum etiam aduersus possessorem, si fraudem eum participasse cum creditore potueris docere, ut reuocatis, quae mala fide gesta constiterit, et fructuum ratio et damni quod inrogatum apparuerit haberi possit.
PP. k. April. Sabino II et Venusto conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Nonnae.
pr.Si creditore pignus priusquam ei satisfieret distrahente non per collusionem emptor comparauit, successor eius de superfluo, non emptoris heres, qui rem possidet, conueniendus est.
S. XVI k. Ian. Nicomediae CC. conss.