IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 8

C. 8.18DE HIS QUI IN PRIORUM CREDITORUM LOCUM SUCCEDUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Marcellinae.

pr.Non omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad creditorem transit. hoc enim tunc obseruatur, cum is, qui pecuniam postea dat, sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat.

1Quod cum in tua persona factum non sit ( iudicatum est enim te pignora non accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostrae ad eam rem pertinentis.

PP. id. Iul. Pompeiano et Auito conss.

2 · Imp. Antoninus A. Felici.

pr.Cum pro patre, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure priuilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es, nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem uel cum eo postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri tuo aliquid derogauerunt.

1Unde intellegis, si quid tuo nomine te absente ab actoribus tuis solutum est, ut indebitum numeratum restitui pignoraque tibi nexa persequi te posse.

PP. k. Oct. Romae Sabino II et Anullino conss.

3 · Imp. Alexander A.Valenti.

pr.Si potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio, quam emisse te dicis, ita ut pretium perueniret ad eosdem priores creditores, in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta defensione te tueri potes.

PP. k. Febr. Iuliano et Crispino conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Carpophoro.

pr.Si prior res publica contraxit fundusque ei est obligatus, tibi secundo creditori offerendi pecuniam potestas est, ut succedas etiam in ius rei publicae.

PP. XV k. Iun. Maximo II et Aquilino conss.