IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.7DE LIBERTIS ET EORUM LIBERIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Daphno.

pr.Non est ignotum, quod ea, quae ex causa fideicommissi manumisit, ut ingratum libertum accusare non potest, cum id iudicium extra ordinem praebeatur ei, qui uoluntate seruo suo libertatem gratuitam praestitit, non qui debitam restituit.

PP. V k. Mai. Messala et Sabino conss.

2 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.

pr.Si manumissus ingratus circa patronum suum extiterit et quadam iactantia uel contumacia ceruices aduersus eum erexerit aut leuis offensae contraxerit culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque mittatur, si in iudicio uel apud pedaneos iudices patroni querella exserta ingratum eum ostendat: filiis etiam qui postea nati fuerint seruituris, quoniam illis delicta parentium non nocent, quos tunc ortos esse constiterit, dum libertate illi potirentur.

1Sane si is, qui in nostro consilio uindicta liberatus est, post coercitionem ex paenitentia dignum se praestiterit, ut ei ciuitas Romana reddatur, non prius fruetur beneficio libertatis, quam si hoc patronus eius oblatis precibus impetrauerit.

PP. id. April. Romae Constantino A. VII et Constantio C. conss.

3 · Impp. Honorius et Theodosius AA. ad senatum.

pr.Liberti non modo aduersus patronos non audientur, uerum etiam eandem quam patronis ipsis reuerentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sicut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint seruilis ingenii.

D. VIII id. Aug. Rauennae Mariniano et Asclepiodoto conss.

4 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Basso pp.

pr.Libertinae condicionis homines uel eorum filii si militantes docebuntur ingrati, ad seruitutis nexum procul dubio reducentur.

D. III k. April. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.