C. 6.58DE LEGITIMIS HEREDIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Cassio et Hermionae.
pr.In successione titulo consanguinitatis uel in bonorum possessione, quae proximitatis nomine competit, tam fratres quam sorores pari iure esse, licet non eadem matre susceptae sunt, ius certum est. nec huic derogatur, quod amitas uestras ab auo uestro dotatas fuisse proponitis.
PP. non. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A.) Tatianae et aliis.
pr.Si eius, quae uos heredes instituit, patri non quaesistis hereditatem posteaque mortuo patre ac repudiata eius hereditate defunctae successionem agnouistis, ea, quae bonorum sunt defunctae, ab his separari, quae patris uestri fuerunt, praeses prouinciae non ignorabit.
PP. VI id. April. Gordiano A. et Auiola conss.
3 · Imp. Decius A. Asclepiodotae.
pr.Consanguinitatis iure et feminas ad intestatorum successionem admitti posse explorati iuris est.
1Proinde cum fratris tui intestato mortui ad te consanguinitatis iure hereditas pertineat, nulla ratione alterius fratris tui filii ad eandem successionem adspirare desiderant: nam et cessante iure agnationis in persona omnium praetorii iuris beneficio ad te potius, quae secundum gradum obtines, hereditas pertinet quam ad fratris tui filios, qui tertio gradu constituti sunt.
PP. II non. Dec. Decio A. et Grato conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Caecilio.
pr.Si aut nullum testamentum nepos patrui tui ordinauit aut intra quattuordecim annos constitutus fecit et agnationis iure successio eius tibi delata est, etiam citra bonorum possessionis subsidium legitimo iure subnixus es.
PP. id. Iul. ipsis AA. IIII et III conss.
5 · Idem AA. et CC. Cyrillae.
pr.Ad intestati successionem agnationis iure quam proximitatis uenientes haberi potiores certum est.
Supposita XVI k. Iul. Sirmi AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Claudianae.
pr.Defuncto, suis extantibus heredibus et abstinentibus uel repudiantibus hereditatem, frater iure consanguinitatis succedere potest.
S. prid. k. Ian. AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Ammiano.
pr.Patruo ac materterae tertio constitutis gradu non pariter intestati successio defertur, sed patris frater agnationis iure sorori matris anteponitur.
S. XVII k. Mart. Sirmi CC. conss.
8 · Idem AA. et CC. Silano.
pr.Si his, de quorum successione agitur, apud hostes defunctis secundum legis Corneliae beneficium iure agnationis adita hereditate uel petita bonorum possessione successisti, substantiam eorum uindicare non prohiberis.
S. non. Iul. Sirmi AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Damagorae.
pr.In successione intestatae sororem quam auum maternum haberi potiorem non ambigitur.
S. VI k. Iul. Nicomediae CC. conss.
10 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.
pr.Sciant, qui ad successionem uocantur pupilli mortui, si defuncto eius patre tutorem ei secundum leges non petierint intra annum, omnem eis siue ab intestato siue iure substitutionis successionem eius, si impubes moritur, denegandam.
D. VI id. Iul. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.
11 · Imp. Anastasius A. Constantino pp.
pr.Si ab eo, qui ex sacro rescripto secundum nostram constitutionem fieri postulauerit emancipationem liberorum, petitum sit, quatenus ei, qui emancipandus emancipandaue est, minime legitima iura per emancipationem extinguantur, eadem iura tam emancipato uel emancipatae contra personas alias hoc modo sibi coniunctas quam aliis itidem contra eum uel eam in hereditatibus uel successionibus et tutelis nec non ceteris seruentur intacta.
D. XV k. Aug. Constantinopoli Probo et Auieno Iun. conss.
12 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Si maior quinquagenaria partum ediderit, si debet huiusmodi suboles suo patri sua constitui et hereditatem eius nancisci, a Caesariana aduocatione interrogati sumus.
1Et sancimus, licet mirabilis huiusmodi partus inuenitur et raro contingit, nihil tamen eorum, quae probabiliter a natura noscuntur esse producta, respui, sed omne ius, quod ex quacumque lege liberis praestitum est, hoc merum atque immutilatum huiusmodi filiis uel filiabus seruari in omnibus successionibus siue ex testamento siue ab intestato.
2Et summatim non absimiles aliis fiant, quos similes natura effecit, maxime cum et anteriore nostra lege huiusmodi nuptias permisimus, impares eas uideri minime concedentes.
D. IIX k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo
13 · Idem A. Iohanni pp.
pr.De emancipatis filiis, qui sacro rescripto patribus impertito hoc a suis genitoribus meruerunt, dubitatum est. cum enim Anastasiana lex iura fratribus legitima noscitur seruare, si quis ex his sine testamento et liberis decesserit, utrumne ad fratrem uel sororem eius successio deuoluatur an ad superstitem patrem, dubitabatur.
1Huiusmodi dubitationem compendioso responso duximus esse finiendam ideoque sancimus ad similitudinem maternarum rerum aliarumque, de quibus a nobis iam lex posita est, et huiusmodi hereditatem iure quidem dominii ad fratres uel sorores peruenire in totum, usum fructum autem eius patri totum, siue torum priorem seruauerit siue ad secundas migrauerit nuptias, adquiri, siue per sacrum oraculum emancipatio procedat siue alio legitimo modo a sacris paternis fuerint absoluti.
2Cum enim et pater utitur usu fructu et uotum eius est ad alios filios suas res peruenire, quapropter, cum ex lege Anastasiana in alium articulum fratribus prospectum est, non a nobis in hac specie plenius eis subuenitur, ut pater habeat usum fructum, fratres autem uel sorores dominium rerum relictarum?
3Exceptis maternis rebus, in quibus, si ex eadem matre fratres uel sorores sunt, eos solos uocari oportet: sin autem non supersint, tunc ad similitudinem aliarum rerum in totam fraternitatem dominium earum cedere, ut sit apertissimus in omnibus tractatus et non per differentiam personarum uel rerum uacillare noscatur.
D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
14 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Lege duodecim tabularum bene Romano generi prospectum est, quae unam consonantiam tam in maribus quam in feminis legitimis et in eorum successionibus nec non libertis obseruandam esse existimauit, nullo discrimine in successionibus habito, cum natura utrumque corpus edidit, ut maneat suis uicibus immortale et alterum alterius auxilio egeat, ut uno semoto et alterum corrumpatur.
1Sed posteritas, dum nimia utitur subtilitate, non piam induxit differentiam, sicut Iulius Paulus in ipso principio libri singularis, quem ad senatus consultum Tertullianum fecit, apertissime docuit.
2Qui enim ferendum est ab intestato successionibus suas quidem filias ad similitudinem masculae subolis in parentis uocari successionem et iterum germanas iure consanguinitatis eandem sibi uindicare praerogatiuam, deinceps autem legitimas feminarum personas, si iura consanguinitatis non possident, a successione legitima repelli, cum maribus eadem successio pateat?
3Quare enim patris soror non ad successionem filii fratris sui una cum masculis uocatur, sed aliud ius in amita, aliud in patruis obseruatur? uel qua ratione fratris filius ad successionem patrui uocatur, germana autem eius ab eadem successione recluditur?
4Huiusmodi itaque legis antiquae reuerentiam et nos anteponi nouitati legis censemus et sancimus omnes legitimas personas, id est per uirilem sexum descendentes, siue masculini siue feminini generis sint, simili modo ad iura successionis legitimae ad successionem intestatorum uocari secundum gradus sui praerogatiuam non ideo excludendas, quia consanguinitatis iura secundum germanae obseruationem non habent.
5Cum enim unius sanguinis iura remanent per uirilem sexum incorrupta, quare naturae offendimus et legitimo iuri derogamus? cum et aliam maximam iniuriam res in se continet plerisque quasi uulnus intestinum incognitum. cum enim ad earum mulierum successionem masculi iure agnationis uocantur, quis patiatur earum quidem hereditatem ad eos legitimo iure deferri, ipsas uero neque inuicem sibi neque masculis posse eodem iure succedere, sed propter hoc solum puniri, quod feminae natae sunt, et paterno uitio (si hoc uitium est) prolem innocentem grauari?
6In his igitur casibus legem duodecim tabularum sequentes et nouum ius nouissimo iure corrigentes etiam unum gradum pietatis intuitu transferri ab iure cognationis in legitimam uolumus successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definiuimus ad successionem patrui sui uocentur, sed etiam germanae consanguineae uel sororis uterinae filius et filia soli et non deinceps personae una cum his ad iura auunculi sui perueniant, et mortuo eo, qui patruus quidem est fratris sui filiis, auunculus autem sororis suae suboli, simili modo ab utroque latere succedatur, tamquam si omnes legitimo iure ueniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt. his etenim personis praecedentibus et hereditatem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti.
7Illo procul dubio obseruando, ut successio non ad stirpes, sed in capita diuidatur et is gradus in ordinem legitimum transferatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus obseruatum in suo statu manentibus.
8Si qui autem casus iam euenerunt, secundum quod pristina iura uolebant, eorum fiat distributio.
D. V k. Dec. post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
15 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Meminimus antea diuinam promulgasse constitutionem, per quam ad uestigia legis duodecim tabularum totam progeniem ex legitima subole descendentem siue masculinam siue femininam legitimo iure hereditatem adipisci sanximus, ut, quemadmodum ipsis a legitimis succeditur, ita et ipsae legitimarum personarum amplectantur successionem.
1In qua constitutione unum gradum ex cognatis in ius legitimum reduximus, id est germanae filios et filias et sororis uterinae filios ac filias: quam constitutionem in suo robore permanere censemus, cum et in nostris institutionibus tenor eius a nobis relatus est.
1aSed subtiliore tractatu habito necessarium duximus, et si quid ex praetoria iurisdictione frugi inuentum est, et hoc cum perfectissima definitione posito nostras leges ampliari.
1bCum igitur praetor filium emancipatum, licet subtili iure capite fuerat deminutus, attamen in patris successione sine ulla deminutione uocare manifestissimus est, non eodem autem iure ad fratrum suorum successionem ab eo uocabatur, sed nec filii eius iure legitimo suis patruis succedebant, necessarium duximus hoc primum corrigere et legem Anastasianam iusto incremento perfectam ostendere, ut emancipatus filius et filia non solum in paternis bonis ad suorum similitudinem succedant, sed etiam in fratrum uel sororum suarum successione, siue omnes emancipati sint siue permixti sui cum emancipatis, aequo iure inuicem sibi succedant et non secundum legem Anastasianam parte aliqua deminuta. et haec quidem de filiis emancipatis sancire bellissimum nobis uisum est.
2Sed nec fratrem uel sororem uterinos concedimus in cognationis loco relinqui. cum enim tam proximo gradu sunt, merito eos sine ulla differentia, tamquam si consanguinei fuerant, cum legitimis fratribus et sororibus uocandos esse sancimus, ut secundo gradu constituti et legitima successione digni reperti aliis omnibus, qui sunt ulterioris gradus, licet legitimi sint, praecellant. et haec quidem de secundi gradus successione satis abundeque nobis cum summa utilitate disposita sunt.
3Cum autem tertio gradui ex transuersa linea fuerit locus, ubi patruis et filiis fratrum et sororum locum antiquitas dedicauit, una cum illis tam emancipati fratris quam emancipatae sororis filium tantummodo et filiam, siue emancipatos siue suos patribus constitutos, et neminem alium ulterius, nec non fratris uterini et sororis germanae uel uterinae filium et filiam tantummodo ex legitima linea inuicem uocari censemus, sicut iam sanximus, ut omnes, qui uel ab antiquo iure uel a nostra liberalitate in legitimorum quidem positi sunt praerogatiua, eodem autem tertio gradu sunt, simili iure uocentur.
3aSuccessionis uidelicet iure et in hac parte seruando, ut, si qui ex secundo gradu uocati renuntiauerint hereditati et noluerint eam adire nullusque alius sit in secundo gradu, qui succedere et potest et uult, tunc hi, quos praesenti lege enumerauimus ex tertio gradu, in locum recusantium succedant.
3bIllo etiam obseruando, ut successio non ad stirpes, sed in capita diuidatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus obseruatum procedentibus et nullo ex cognatis supra memoratos gradus ad iuris agnaticii formam redigendo, sed suum ordinem suamque proximitatem tenente incorruptam.
4Quas autem personas ex iure cognationis in legitimas successiones transueximus, eas et tutelae grauamini uicissim supponimus, scilicet si et masculi sint et perfectae aetatis secundum nostrae constitutionis tenorem, ut non solum lucrum sentiant, sed etiam grauamini subiugentur.
5Si qui autem casus iam euenerunt et per iudicialem sententiam uel amicalem transactionem sopiti sunt, nullam sentiant ex hac lege retractationem.
D. id. Oct. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. IIII et Paulino uc. conss.