C. 5.70DE CURATORE FURIOSI VEL PRODIGI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Marinianae.
pr.Curatores impleta legitima aetate prodigis uel furiosis solent tribui.
PP. IIII k. Aug. Messala et Sabino conss.
2 · Imp. Gordianus A. Anicio.
pr.Orationis diui Seueri beneficium, quo possessiones rusticas sine decreto praesidis pupillorum seu adulescentium distrahi uel obligari prohibitum est, non iniuria etiam ad agnatum furiosi porrigitur.
1Si igitur citra decretum praesidis fundus mente capti etiam ab agnato eius tibi pignori nexus est, uinculum pignoris in eo non consistit, utilem tamen aduersus eum personalem actionem, si ob eius utilitatem pecunia mutua accepta est, poteris habere.
PP. k. Ian. Pio et Pontiano conss.
3 · Idem A. Aureliano.
pr.Si pater tuus mentis compos non est, pete ei curatores, per quos, si quid gestum est, quod reuocari oporteat, possit causa cognita in pristinum statum restitui.
PP. VII id. April. Gordiano A. et Auiola conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Asclepiodoto.
pr.Cum repudiante furiosam sui iuris constitutam marito, qui solus repudiare potuit, quaedam matrem furiosae marito quondam eius instrumenta confecisse significas, intellegis nihil eam contra furiosam disponere potuisse, cum eius ad eam iure non pertinuerit defensio.
S. id. April. Byzantii AA. conss.
5 · Imp. Anastasius A. ad populum.
pr.Ne lucrum quidem antea indebitae successionis emancipato uel emancipatis deputasse, nihil uero de oneribus tutelae prospexisse uideamur, curatores nihilo minus eos pro duodecim tabularum lege furiosis fratribus et sororibus utpote legitimos existere hac legis sanctione decernimus.
6 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Cum aliis quidem hominibus continuum furoris infortunium accidit, alios autem morbus non sine laxamento ingreditur, sed in quibusdam temporibus quaedam eis intermissio peruenit, et in hoc ipso multa est differentia, ut quibusdam breues indutiae, aliis maiores ab huiusmodi uitio inducantur, antiquitas disputabat, utrumne in mediis furoris interuallis permanet eis curatoris intercessio, an cum furore quiescente finita iterum morbo adueniente redintegratur.
1Nos itaque eius ambiguitatem decidentes sancimus, cum incertum est in huiusmodi furiosis hominibus, quando resipuerint, siue ex longo siue in propinquo spatio, et impossibile est et in confinio furoris et sanitatis eum saepius constitui et per longum tempus sub eadem esse uarietate, ut quibusdam uideatur etiam paene furor esse remotus, curatoris creationem non esse finiendam, sed manere quidem eum, donec talis furiosus uiuit, quia non est paene tempus in quo huiusmodi morbus desperatur: sed per interualla, quae perfectissima sunt, nihil curatorem agere, sed ipsum posse furiosum, dum sapit, et hereditatem adire et omnia alia facere, quae sanis hominibus competunt: sin autem furor stimulis suis iterum eum accenderit, curatorem in contractus uocari, ut nomen quidem curatoris in omne tempus habeat, effectum autem, quotiens morbus redierit, ne crebra uel quasi ludibriosa fiat curatoris creatio et frequenter tam nascatur quam desinere uideatur.
D. k. Sept. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
7 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Cum furiosus, quem morbus detinet perpetuus, in sacris parentis sui constitutus est, indubitate curatorem habere non potest, quia sufficit ei ad gubernationem rerum, quae ex castrensi peculio uel aliter ad eum peruenerint et uel ante furorem adquisitae sunt uel in furore obueniunt, uel in his, quorum proprietas ei tantummodo competit, paterna uerecundia.
1Quis enim talis adfectus extraneus inueniatur, ut uincat paternum? uel cui alii credendum est res liberorum gubernandas parentibus derelictis?
1aLicet Tertullianus iuris antiqui interpres libro singulari, quem de castrensi peculio condidit, tali tractatu proposito uideatur obscure eandem attingere sententiam, tamen nos hoc apertissime introduximus.
1bSin autem parentes ab hac luce decedere contigerit, nostra constitutio, quam promulgauimus de his quae in testamento furioso relinquenda sunt uel substitutione eorum, in suo robore maneat.
2Sin autem perpetuus furiosus sui iuris sit, tunc in paterna quidem hereditate, quae quasi debita ad posteritatem suam deuoluitur, nulla est iuris ueterum dubitatio, cum ilico apparet et suus heres suis extat parentibus.
3Sin autem ex alia quacumque causa hereditas ad eum uel successio perueniat, tunc magna et inextricabilis uetustissimo iuri dubitatio exorta est, siue adire hereditatem uel bonorum possessionem petere furiosus possit, siue non, et si curator eius ad bonorum possessionem petendam admitti debeat. et iuris auctores ex utroque latere magnum habuere certamen.
3aNos itaque utramque aciem auctorum certo foedere compescentes sancimus furiosum quidem nullo modo posse uel hereditatem adire uel bonorum possessionem agnoscere: curatori autem eius licentiam damus, immo magis necessitatem imponimus, si utilem esse successionem existimauerit, eam bonorum possessionem agnoscere, quae antea ex decreto dabatur, et ad similitudinem bonorum possessionis habere, cum petitio bonorum possessionis Constantiniana lege sublata est et ab ea introducta obseruatio pro antiqua sufficit petitione.
4Sed cum antiquitas in curatore furiosi multas ambages constituit, quemadmodum ab eo cautio uel satisdatio detur, uel pro quibus rebus uel quibus personis, et si omnis curator talem praestabat cautelam, necessarium nobis uisum est, ut humano generi consulentes omnem quidem obscuritatem et inextricabilem circuitum tollamus, compendioso autem et dilucido remedio totum complectamur. et prius de creatione curatoris, qui furiosis utriusque sexus datur, sancientes tunc et aliis certum finem imponimus.
5Et si quidem parens curatorem furioso uel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis uel exheredatis dederit (ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perueniat, ita tamen, ut in hac florentissima ciuitate apud urbicariam praefecturam deducatur, in prouincia autem apud praesidem eius, praesente ei tam uiro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, et actis interuenientibus tactis sacrosanctis scripturis edicat omnia se recte et cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere ea, quae utilia furioso esse putauerit, neque admittere, quae inutilia existimauerit.
5aEt inuentario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium ad similitudinem tutorum et adulti curatorum.
6Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote agnatum uocauerit, uel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc secundum praefatam diuisionem in hac quidem florentissima ciuitate apud gloriosissimam urbicariam praefecturam creatio procedat: sed si quidem nobilis sit furiosi persona, etiam florentissimo senatu conuocando, ut ex inquisitione curator optimae atque integrae opinionis nominetur. sin uero non talis persona sit, etiam solo uiro gloriosissimo praefecto urbis praesidente hoc procedat.
6aEt si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominationem eius procedere: sin autem non talis eius census inueniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur.
6bCreatione quidem omnimodo sacris scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque uel substantiae uel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inuentarium publice conscribente, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari.
6cIn prouinciis uero his omnibus obseruandis, ut apud praesidem cuiuscumque prouinciae et uirum religiosissimum episcopum ciuitatis nec non tres primates memorata creatio procedat, eadem obseruatione et pro iureiurando et pro inuentario et satisdatione et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda.
7Tali itaque ordinatione in curatore furiosi disposita, si quid postea ad furiosum peruenerit siue ex hereditate uel successione uel legato uel fideicommisso uel alio quocumque modo, hoc furioso accedat et hoc cum alia eius substantia manibus curatoris tradatur, inuentario etiam super his rebus scilicet faciendo: et sub eius cura constituatur, quatenus, si quidem resipuerit furiosus et adquisitionem admiserit, ipsi restituatur.
8Sin autem in furore diem suum obierit uel in suam sanitatem perueniens eam repudiauerit, si quidem successio est, ad eos referatur, uolentes tamen, id est uel substitutum uel ab intestato heredes uel ad nostrum aerarium: eo scilicet obseruando, ut hi ueniant ad successionem, qui mortis tempore furiosi propinquiores existant ei ad cuius bona uocabantur, si non in medio erat furiosus, omni satisdatione uel cautione, quam per inextricabilem circuitum ueteris iuris auctores induxerunt, radicitus excisa:
9Legatis autem procul dubio uel fideicommissis ceterisque adquisitionibus furioso adquirendis et substantiae eius adgregandis: sin autem ipse resipuerit et noluerit ea admittere et aperte haec respuerit uel heres eius hoc fecerit, a substantia eius ilico separandis, quasi nec fuerant ab initio ad eum deuoluta, et legitimum tramitem ambulantibus, substantiam furiosi neque praegrauantibus neque adiuuantibus.
10Sin autem curator furiosi secundum nostram legem nominatus decesserit, sub eodem modo eademque obseruatione alius creabitur: quemadmodum et, si suspectus reperiatur, alter subrogatur. quod etiam ueteribus legibus placuit.
11Haec autem omnia, quae de creationibus curatorum cum per nouam definitionem introducta sunt, futuris casibus imponantur et neque antea facti curatores remoueantur neque aliquid nouum eis accedat, sed antiquo ordine statuti in antiquos quantum ad creationem permaneant terminos: cautione uidelicet uel satisdatione, quae antiquitus fuerat introducta, super postea uenientibus ad furiosos successionibus minime praestanda.
D. k. Sept. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.