C. 5.64SI TUTOR REI PUBLICAE CAUSA ABERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Guttio.
pr.Qui tutores uel curatores dati rei publicae causa afuturi sunt, ad tempus se excusare debent a tutela, ne etiam medii temporis periculo obstringantur.
1Quod quidem et tu si fecisti, eius interualli quo afuisti periculum non debes pertimescere. quod si id praetermisisti, ut priore loco is conueniatur qui administrauit, de iure postulabis.
PP. id. Mart. Gordiano A. et Auiola conss.
2 · Idem A. Reginio.
pr.Certum est eos, qui rei publicae causa abesse desierunt, ab omni noua tutela anno uacare debere.
PP. V k. Mart. Gordiano A. II et Pompeiano conss.