IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.6DE INTERDICTO MATRIMONIO INTER PUPILLAM ET TUTOREM SEU CURATOREM LIBEROSQUE EORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Mario.

pr.Senatus consulti auctoritatem, quo inter pupillam et tutoris filium conubium saluberrime sublatum est, circumueniri rusticitatis et imperitiae uelamentis non oportet.

PP. VII id. Febr. Laeto II et Cereale conss.

2 · Imp. Alexander A. Burrio.

pr.Mater pupillae cum tutore filiae suae uel filio tutoris nuptias contrahere non prohibetur.

PP. non. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

3 · Imp. Gordianus A. Rogatiano.

pr.Cum proponas ei, quam matrimonio tuo iunctam suggeris, post liberos susceptos curatorem patrem tuum datum, quem contendis nec te in potestate habuisse: cum rite contractum matrimonium ex post facto uitiari non potuerit, iusta interpretatione metuere non debes, ne liberi quos habetis non ex iusto matrimonio suscepti uideantur.

1Ut autem omnis scrupulus auferatur, insistere pater tuus debet nec non et uxor tua, ut alius loco eius detur: habebit enim facultatem repetendae rationis negotiorum gestorum ab eo qui fuerit substitutus.

4 · Imp. Philippus A. Hygiae.

pr.Libertinum, qui filio suo naturali, quem in seruitute susceperat, postea manumisso pupillam suam eandemque patroni sui filiam in matrimonio collocauit, ad sententiam amplissimi ordinis, qui huiusmodi nuptiis interdicendum putauit, pertinere dubitari non oportet.

5 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Apuleio.

pr.Curatorem adulto suo filiam suam nuptui collocare non posse falso tibi persuasum est.

PP. XV k. Sept. Philippo A. et Titiano conss.

6 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Lucio.

pr.Si patris tui pupillam nondum reddita tutelae ratione uel post redditam nondum exacto quinto et uicesimo nec non etiam utili anno uxorem duxisti, nec matrimonium cum ea habuisse nec filium ex huiusmodi coniunctione procreasse uideri potes.

1Sane si hoc pater puellae, cum decederet, postulauit, et nuptiae rite contractae et filius uidetur iure susceptus.

PP. id. Mai. Saeculare II et Donato conss:

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Paregorio.

pr.Si tutor uel curator pupillam uel adultam quondam suam sibi uel filio suo nullo diuino impetrato beneficio in matrimonio collocauerit, manet infamia contra eum uelut confessum de tutela, quia huiusmodi coniunctione fraudem administrationis tegere laborauit, et dos data per condictionem repeti potest.

8 · Impp. Leo et Anthemius AA. Erythrio pp.

pr.Si quis tutoris uel curatoris nomine usurpato, id est pro tutore seu pro curatore uel negotiorum gestore res pupillae administrauerit eamque sibi filioue suo copulauerit, tales nuptias stare et non ad exemplum tutorum infirmari, ne ex huiusmodi subtili uel maligno tractatu matrimonia seu proles ex his progenita uel dos super his data uel promissa aliquam laesionem uel calumniam patiantur.

D. k. Iul. Marciano cons.