C. 5.58DE CONTRARIO IUDICIO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Stratoni.
pr.Si pro iudicato contutore pecuniam soluisti, nullum iudicium tibi contra pupillum competit, ut delegetur tibi aduersus liberatum actio. quod si nomen emisti, in rem suam procurator datus heredes eius iudicati poteris conuenire.
PP. VII k. Mart. Fabiano et Muciano conss.
2 · Imp. Antoninus A. Primitiuo.
pr.Si non ex propria culpa solus pupillae condemnatus es, sed absens et indefensus adquieuisti, cum ex causa iudicati satisfacere coeperis, actiones aduersus contutores tuos mandari tibi a pupilla desiderabis uel utili actione uteris.
PP. prid. id. Oct. duobus Aspris conss.
3 · Idem AA. et CC.) Thesidi.
pr.Si pater tuus, quem et priuigni sui tutelam administrasse proponis, testamento recte facto, pupillo etiam quondam suo herede instituto decessit, quoniam non nisi pro portione hereditaria tutelae petitionem confusione constet extingui, pro residua parte succedentem patri tutelae te conuenit apud competentem iudicem reddere rationes.
1Qui secundum bonam fidem, eorum etiam, quae patrem tuum in re eius erogasse dicis, admissa compensatione, reliqui (si quid amplius debetur) faciet condemnationem.
2Quod si sciens amplius in rem suam erogatum agendum propterea tutelae non putauerit, eum contrario iudicio conuenire potes.
S. XVIII k. Ian. CC. conss.