IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.46SI MATER INDEMNITATEM PROMISERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Bruttiae.

pr.Suo potius periculo magistratus tutores quos petisti dederunt, quam tu contra sexus condicionem alicui ex ea obligatione obstricta es, quod tuo periculo tutores filiis tuis dari postulasti.

PP. III id. Mart. Maximo II et Urbano conss.

2 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Asclepiadi et Menandro.

pr.Quaedam pupillorum uestrorum a matre itemque auo paterno administrata eorumque nomine indemnitatem uobis promissam esse adseueratis. quae si ita sunt et idem pupilli legitimae aetatis effecti non aduersus matrem suam itemque auum, sed contra uos congredi malunt, non immerito indemnitatem ab his praestari desiderabitis, quos et administrationem suo periculo pridem suscepisse proponitis.

PP. IIII id. Iul. Praesente et Albino conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Gaiano.

pr.Ob tutorem non idoneum a matre petitum frustra uobis eam teneri contenditis, cum non, nisi specialiter eius periculo dari decreto fuisset comprehensum, ex ea obligatione obstricta est.

S. k. Dec. AA. conss.