IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.36IN QUIBUS CAUSIS TUTOREM HABENTI TUTOR VEL CURATOR DARI POTEST

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Tiberiano et Rufo.

pr.Si in locum eius tutoris ad tempus dati estis, qui rei publicae causa aberat, isque iam finito munere quod ei iniunctum est abesse desiit, quin ad eius officium curamque pertineant negotia pupillae, ambigere non debetis.

1Sed consultius feceritis, si praesidem prouinciae uirum clarissimum adieritis, ut is ad administrationem tutelae compellatur.

PP. VIII k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Alexander A. Valentino.

pr.Potuit quidem et debuit competens iudex in locum excusati curatoris, licet pupillus alios quoscumque haberet tutores, dare. quamuis autem curator cum aliis in locum eius substitutus sis, tamen periculo administrationis ultra pubertatis tempora non adstringeris.

PP. V id. Iun. Modesto et Probo conss.

3 · Idem A. Hylae.

pr.Propter late diffusum (id est in diuersis locis constitutum) patrimonium, uel quod solus administrationi non sufficias, an tibi tutelam administranti adiungi aliquos curatores oporteat, praeses prouinciae, si te non sufficientem deprehenderit, aestimabit.

PP. VIII id. Dec. Pompeiano et Peligno conss.

4 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Euploio.

pr.Licet tutorem habenti tutor dari non potest, tamen certis ex causis alius idoneus substitui sententia competentis iudicis solet, id est in locum suspecti, qui conuictus ac remotus est, et in locum excusati uel defuncti uel relegati tutoris.

PP. id. Mart. Saeculare II et Donato conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Zenoni.

pr.Cum ob augmentum facultatum curatores adiungi solent, non prius tutores dati administratione eorum liberantur.

1Sane si is qui administrauit tempore finitae tutelae fuit soluendo, secuti temporis periculum ad te pertinere non potuisse manifestum est.

D. III k. April. CC. conss.