C. 5.25DE ALENDIS LIBERIS AC PARENTIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Pius A. Basso.
pr.Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est.
Sine die et consule
2 · Diui fratres Celeri.
pr.Competens iudex a filio te ali iubebit, si in ea facultate est, ut tibi alimenta praestare possit.
D. id. April. ipsis III et II AA. conss.
3 · Idem AA. Tatianae.
pr.Si competenti iudici eum, quem te ex Claudio enixam esse dicis, filium eius esse probaueris, alimenta ei pro modo facultatum praestari iubebit. idem, an apud eum educari debeat, aestimabit.
PP. XIII k. Mart. Romae Rustico et Aquilino conss.
4 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Sabino.
pr.Si patrem tuum officio debito promerueris, paternam pietatem tibi non denegabit. quod si sponte non fecerit, aditus competens iudex alimenta pro modo facultatium praestari tibi iubebit. quod si patrem se negabit, quaestionem istam in primis idem iudex examinabit.
PP. non. Febr. Laterano et Rufino conss.