IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.7DE CONDICTIONE OB TURPEM CAUSAM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Ingenuo.

pr.Si ex cautione tua conueniri coeperis, nullam te pecuniam accepisse, sed ob turpem causam et quam fieri prohibitum est interpositam ei, qui super ea re cogniturus est, probandum est et eo impleto absolutio sequetur.

Sine die et consule

2 · Idem A. Longino.

pr.Cum te propter turpem causam contra disciplinam temporum meorum domum aduersariae dedisse profitearis, frustra eam restitui tibi desideras, cum in pari causa possessoris melior condicio habeatur.

PP. XV k. Dec. Laeto II et Cereale conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Dizoni militi.

pr.Quod euitandi tirocinii causa dedisse te apud competentem iudicem ei de quo quereris indubia probationis luce constiterit, instantia eius recipies: qui memor censurae publicae post restitutionem pecuniae etiam concussionis crimen inultum esse non patietur.

PP. III k. Aug. ipsis IIII et III AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Rufino.

pr.Quotiens accipientis, non etiam dantis turpis inuenitur causa, licet haec secuta fuerit, datum condici tantum, non etiam usurae peti possunt.

S. VII id. Ian. Sirmi AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Bitho.

pr.Promercalem te habuisse uxorem proponis: unde intellegis et confessionem lenocinii preces tuas continere et cautae quantitatis ob turpem causam exactioni locum non esse. quamuis enim utriusque turpitudo uersatur ac soluta quantitate cessat repetitio, tamen ex huiusmodi stipulatione contra bonos mores interposita denegandas esse actiones iuris auctoritate demonstratur.

S. VI id. Mai. CC. conss.

6 · Idem AA. et CC. Eutychiae.

pr.Ob restituenda quae subtraxerat accipientem pecuniam, cum eius tantum interueniat turpitudo, condictione conuentum hanc restituere debere conuenit.

D. XV k. Iun. CC. conss.

7 · Idem AA. et CC. Zenonidae.

pr.Eum, qui ob restituenda quae abegerat pecora pecuniam accepit, tam hanc quam quae per hoc commissum tenuit restituere debere conuenit, licet mortua uel alio fortuito casu perisse dicantur, cum in hoc casu in rem mora fiat.

D. V k. Dec. Nicomediae CC. conss.