IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.62VECTIGALIA NOVA INSTITUI NON POSSE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Gauio Victorino.

pr.Non quidem temere permittenda est nouorum uectigalium exactio: sed si adeo tenuis est patria tua, ut extraordinario auxilio iuuari debeat, adlega praesidi prouinciae quae in libellum contulisti: qui re diligenter inspecta utilitatem communem intuitus scribet nobis quae compererit, et an habenda sit ratio uestri et quatenus, aestimabimus.

PP. XII k. Aug.

2 · Idem AA. Ventilio Callistiano.

pr.Vectigalia noua nec decreto ciuitatum institui possunt.

3 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Aurelio Tusco et aliis.

pr.Non solent noua uectigalia inconsultis principibus institui. ergo et exigi aliquid, quod illicite poscatur, competens iudex uetabit et id quod exactum uidetur, si contra rationem iuris extortum est, restitui iubebit.

4 · Imp. Constantinus A. ad Felicem pp.

pr.Si prouincialium nostrorum querella de conductorum auiditate extiterit et probatum fuerit ultra uetustam consuetudinem et nostrae terminos iussionis aliquid eos profligasse, rei tanti criminis perpetuo exilio puniantur. sub conspectibus autem tuis uel eorum, qui tuae grauitati succedunt, licitationis cura seruetur.

PP. VII id. Mart. Carthagine