IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.5DE CONDICTIONE INDEBITI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Muciano.

pr.Pecuniae indebitae per errorem, non ex causa iudicati solutae esse repetitionem iure condictionis non ambigitur. si quid igitur probare potueris patrem tuum, cui heres extitisti, amplius debito creditori suo persoluisse, repetere potes.

1Usuras autem eius summae praestari tibi frustra desideras: actione enim condictionis ea sola quantitas repetitur, quae indebita soluta est.

PP. III k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Idem AA. Secundinae.

pr.Si citra ullam transactionem pecuniam indebitam alieno creditori promittere delegata es, aduersus eam quae te delegauit condictionem habere potes.

PP. XIIII k. Ian. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Pamphilo.

pr.Cum et soluta indebita quantitas ab ignorante repeti possit, multo facilius quantitatis indebitae interpositae scripturae condictio competit uel doli exceptio agenti opponitur.

S. III non. April. Byzantii AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Heraclio.

pr.Ea, quae per infitiationem in lite crescunt, ab ignorante etiam indebita soluta repeti non posse certissimi iuris est. sed et si cautio indebitae pecuniae ex eadem causa interponatur, condictioni locum non esse constat.

S. V id. April. Byzantii AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Attalo.

pr.Si a patre emancipatus ei non intra tempora praestituta iure honorario successisti, quidquid indebitum postea per errorem utpote patris successor dedisti, eius condictionem tibi competere non est incerti iuris.

S. XIIII k. Mai. AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Mnaseae.

pr.Si per ignorantiam facti non debitam solutam quantitatem pro alio soluisti et hoc adito rectore prouinciae fuerit probatum, hanc ei cuius nomine soluta est restitui eo agente prouidebit.

S. VI id. Aug. AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Dionysiae.

pr.Fideicommissum uel legatum indebitum per errorem facti solutum repeti posse explorati iuris est.

S. V id. Sept. AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Ziparo.

pr.Creditoris falso procuratori soluenti aduersus eum indebiti repetitio, non obligationis liberatio competit.

S. XV k. Nou. CC. conss.

9 · Idem AA. et CC. Gratianae.

pr.Indebitum solutum sciens non repetit.

1Citra mandatum autem ab alio re distracta dominus euicta re uel ob praecedens uitium satis emptori faciens non indebitum praetendere, sed per eiusmodi factum ratum contractum habuisse probans a se debitum ostendit solutum.

S. IIII non. Dec. Nicomediae CC. conss.

10 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Si quis seruum certi nominis aut quandam solidorum quantitatem uel aliam rem promiserit et, cum licentia ei fuerat unum ex his soluendo liberari, utrumque per ignorantiam dependerit, dubitabatur, cuius rei datur a legibus ei repetitio, utrumne serui an pecuniae, et utrum stipulator an promissor habeat huius rei facultatem.

1Et Ulpianus quidem electionem ipsi praestat qui utrumque accepit, ut hoc reddat quod sibi placuerit, et tam Marcellum quam Celsum sibi consonantes refert. Papinianus autem ipsi qui utrumque persoluit electionem donat, qui et antequam dependat ipse habet electionem quod uelit praestare, et huiusmodi sententiae sublimissimum testem adducit Saluium Iulianum summae auctoritatis hominem et praetorii edicti ordinatorem.

2Nobis haec decidentibus Iuliani et Papiniani placet sententia, ut ipse habeat electionem recipiendi, qui et dandi habuit.

D. k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oresta uu. cc. conss.

11 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Pro dubietate eorum, qui mente titubante indebitam soluerunt pecuniam, certamen legislatoribus incidit, utrumne id, quod ancipiti animo persoluerunt, possint repetere an non.

1Quod nos decidentes sancimus omnibus, qui incerto animo indebitam dederunt pecuniam uel aliam quandam speciem persoluerunt, repetitionem non denegari et praesumptionem transactionis non contra eos induci, nisi hoc specialiter ab altera parte approbetur.

D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oresta uu. cc. conss.