C. 4.12NE UXOR PRO MARITO VEL MARITUS PRO UXORE VEL MATER PRO FILIO CONVENIATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Asclepiodotae.
pr.Frustra disputas de contractibus cum marito tuo habitis, utrumne iure steterint an minime, cum tibi sufficiat, si proprio nomine nullum contractum habuisti, quominus pro marito tuo conueniri possis, quod nec, si sponte pro eo intercessisses, quicquam a te propter senatus consultum exigi iure potuisset.
D. prid. id. April. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.
2 · Idem AA. Terentiae.
pr.Ob maritorum culpam uxores inquietari leges uetant. proinde rationalis noster, si res quae a fisco occupatae sunt dominii tui esse probaueris, ius publicum sequetur.
D. III non. Sept. Diocletiano et Maximiano AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Carpophoro.
pr.Cum te possessiones non in dotem pro filia tua dedisse, sed ad sustentandam eam extra dotis causam filiae tuae praedia adsignasse proponas, ciuilium munerum uel onerum municipalium obtentu ex persona mariti eius, quomodo matres ex persona filiorum interpellari non possunt, cum neque maritum pro uxoris obligatione conueniri posse constat, nisi ipse pro ea se obnoxium fecit. certissimum enim est ex alterius contractu neminem obligari.
III id. Sept. Sirmi AA. conss.
4 · Idem AA. et CC. Philoterae.
pr.Cum te ideo ex persona filii tui commemores conueniri, quod pro debitis eius aliquid intulisse uidearis, defensionibus tuis uti apud eum, cuius super ea re notio est, minime prohiberis, ut is ad solutionem alieni debiti urgueri te non patiatur.
D. X k. Sept. Titiano et Nepotiano conss.