C. 3.8DE ORDINE IUDICIORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Marcellinae.
pr.Adite praesidem prouinciae et ruptum esse testamentum Fabii Praesentis agnatione filii docete. neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione uertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit uniuersam incidentem quaestionem quae in iudicium deuocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat.
D. XIII k. Dec. Geta et Plautiano conss.
2 · Imp. Antoninus A. Magnillae.
pr.Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. quod si de ea re quaestio erit, prius de natiuitatis ueritate secundum iuris formam quaeri idem uir clarissimus curae habebit.
PP. X k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
3 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Demetrio.
pr.Cum ciuili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit uel crimini prius instituto ciuilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere.
PP. non ... Gallieno A. V et Faustino conss.
4 · Imp. Constantinus A. ad Calpurnianum.
pr.Quoniam ciuili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur: ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessauerit, oportet ciuilem causam uelut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium ciuili tribuat quaestioni.
D. id. Mart. Nepotiano et Facundo conss.