C. 3.6QUI LEGITIMAM PERSONAM IN IUDICIIS HABENT VEL NON
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Candidae.
pr.Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum aduersario consisteres, praeses prouinciae aduersus te pronuntiauit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est.
D. id. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aureliae Agemachae.
pr.In rebus, quae priuati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conueniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet.
D. XVIIII k. Febr. CC. conss.
3 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iuliano proconsuli Africae.
pr.Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conuentione personae legitimae initiatum iurgium uideatur. nihil autem opituletur conuentio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri.
D. prid. non. Mart. Rauennae Constantio et Constante conss.