C. 3.36FAMILIAE ERCISCUNDAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Marciano.
pr.Si non omnem paternam hereditatem ex consensu diuisisti nec super ea re sententia dicta uel transactio subsecuta est, iudicio familiae erciscundae potes experiri.
PP. VIII k. Oct. Laterano et Rufino conss.
2 · Imp. Antoninus A. Auitiano.
pr.Uxor tua si mortuo patre tuo, cui dotem numerauerat, cum heres ei extiteris, adhuc in matrimonio tuo fuit, familiae erciscundae actionem ad exsequendam dotem secundum iuris pridem placitum aduersus coheredes tuos nactus es eamque retines, etiam si postea, dum tibi nupta est, decessit.
PP. II id. Febr.
3 · Idem A. Rufo.
pr.Aduersus coheredes diuidendae hereditatis iudicio secundum iuris formam experire. iudex datus, si quid a coherede etiam tuae portionis ex hereditate sublatum fuerit probatum, adiudicationibus factis secundum iuris formam eum tibi condemnabit. expilatae enim hereditatis crimen frustra coheredi intenditur, cum iudicio familiae erciscundae indemnitati prospiciatur.
PP. VII ... Nou.
4 · Imp. Alexander A. Antonio.
pr.Si filius familias fuisti et res mobiles uel se mouentes, quae castrensis peculii esse possunt, donatae tibi a patre sunt, eas quoque in cetero peculio castrensi non communes cum fratribus tuis habes. praedia autem, licet eunti tibi in castra filio pater donauerit, peculii castrensis non sunt. diuerso iure ea praedia habentur, quae ex occasione militiae filiis familias obueniunt: haec enim castrensi peculio cedunt.
5 · Idem A. Statiliae.
pr.In ipsius mariti tui fuit potestate mutare, quod iratus in seruos suos testamento cauerat, ut unus quidem in perpetuis uinculis moraretur, alter uero exportandus uenumdaretur. proinde si offensam istam clementia flexit ( quod, licet scriptura non probetur, uel aliis tamen rationibus doceri nihil impedit, praesertim cum posteriora eorum talia merita deprehenduntur, ut ira domini potuerit mitigari ), nouissimam eius uoluntatem arbiter familiae erciscundae sequetur.
6 · Imp. Gordianus A. Pompeio militi.
pr.Ea quae in nominibus sunt non recipiunt diuisionem, cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege duodecim tabularum diuisa sunt.
PP.
7 · Idem A. Aeliano.
pr.Si qua fideicommissorum petitio inter coheredes consistat, praetor uel praeses prouinciae eius rei disceptator constitutus uel iudex familiae erciscundae iudicio aditus, ut uoluntas testatricis seruetur, suas partes debet accommodare.
PP. k. Sept. Gordiano ... conss.
8 · Idem A. Telesphoro.
pr.Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo ex hereditaria successione patris uel matris, cum eodem familiae erciscundae iudicio experiens, ut diuidantur, impetrabis.
PP. VI non ... Arriano et Papo conss.
9 · Idem A. Neruiae.
pr.Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus inter bonae fidei iudicia numeretur, portionem hereditatis, si qua ad te pertinet, incremento fructuum augeri.
10 · Idem A. Philoterae.
pr.Quotiens inter omnes heredes testator successionem diuidit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem sunt constituta, iubet esse contentos, uoluntati eius salua legis Falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat, quod in sequentibus uerbis mancipia sua uniuersa nulla facta eorum discretione commendanda putauit heredibus, cum utique his ea uideatur insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decreuit.
11 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Antoniae.
pr.Inter filios ac filias bona intestatorum parentium pro uirilibus portionibus aequo iure diuidi oportere explorati iuris est.
PP. XVI k. Mart. ... conss.
12 · Impp. Gallus et Volusianus AA. Rufo.
pr.Non ideo diuisio inter te ac fratrem tuum, ut proponis, facta irrita habenda est, quod eam scriptura secuta non est, cum fides rei gestae ratam diuisionem satis adfirmet.
PP. prid. id. Mart. Gallo A. II et Volusiano conss.
13 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Saturnino.
pr.Certum est liberorum peculia post mortem patris in hereditate diuidenda ad communionem esse reuocanda. frater autem et coheres tuus ob contractus, quibus uiuente patre etiam ignorante ipso obligatus fuit, conuenire te et alterum fratrem tuum coheredem uestrum ultra non potest, quam ut de peculio suo recipiat tantam quantitatem, in quantam condemnatus est his, cum quibus ipse contraxit.
14 · Idem AA. Hermiano.
pr.Si familiae erciscundae iudicio, quo bona paterna inter te ac fratrem tuum aequo iure diuisa sunt, nihil super euictione rerum singulis adiudicatarum specialiter inter uos conuenit, id est ut unusquisque euentum rei suscipiat, recte possessionis euictae detrimentum fratrem tuum et coheredem pro parte agnoscere praeses prouinciae per actionem praescriptis uerbis compellet.
15 · Idem AA. et CC. Theophilae.
pr.Si diuisionem conuentione factam etiam possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere ad patrem tuum placuit, ei firmauit, earum uindicationem habere potes, si patri tuo successisti. si uero placitum diuisionis usque ad pactum stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio uobis datus communionem inter uos finiri prouidebit.
16 · Idem AA. et CC. Heracliano.
pr.Filii patris testamentum rescindendi, si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem. sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat, uerum quibuscumque uerbis uoluntas eius declarata sit, licet intestato ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo seruato familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi uoluntatem oportere iuris auctoritate significatur.
D. VIII k. Sept. AA. conss.
17 · Idem AA. et CC. Commodiano.
pr.Coheredibus diuisionem inter se facientibus iuri absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiuiso portionem eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere certissimum est. unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes diuisione nullum praeiudicium timens.
D. VII k. Dec. Sirmi AA. conss.
18 · Idem AA. et CC. Domnae.
pr.Filiae, cuius pater nomine res comparauit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium diuidendae hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. his itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, aduersus sororem tuam apud praesidem prouinciae, si res integra est, uti potes.
1In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiae erciscundae iudicio uel negotiorum gestorum actione seruari possint, non est ambiguum.
D. XVIII k. Ian. AA. conss.
19 · Idem AA. et CC. Lysicratiae.
pr.Incerti iuris non est in familiae erciscundae iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus absumpserunt uel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei ceteris praestandam indemnitatem.
D. XVIII k. Ian. AA. conss.
20 · Idem AA. et CC. Pactumeiae.
pr.In familiae erciscundae iudicio ab uno pro solido rei ueluti communis uenumdatae pretium non uenit, sed mandati, si praecessit, coheres uenditoris agere potest, uel negotiorum gestorum, si ratam fecerit uenditionem. nam si uelut propriam unus distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est.
III ... Febr. CC. conss.
21 · Idem AA. et CC. Fortunato.
pr.Si cogitatione futurae successionis officium arbitri diuidendae hereditatis praeueniendo pater communis iudicio suo qualicumque indicio suam declarauit uoluntatem, inter eos qui successerunt, exemplo Falcidiae retentionis habita ratione, familiae diuidendae causa datus arbiter ( uirili praeterea portione eorum, quae nulli specialiter uel generaliter adsignauit, facta diuisione ) in adiudicando patris sequetur uoluntatem.
VI k. Dec. CC. conss.
22 · Idem AA. et CC. Dionysio.
pr.Seruum communem non consentientibus coheredibus, sed per errorem ad eum qui possidet pertinere credentibus tenens, cum omnis uerus titulus deficiat, suum non facit, sed in eo portiones hereditarias adsignatas penes singulos successores remanere manifestum est.
23 · Idem AA. et CC. Hermogeni.
pr.Licet pacto diuisionis aduersus singulos actio pro hereditariis portionibus creditori parata mutari non possit, tamen ad exhibendam fidem his quae conuenerant, stipulationis et iuris adhibito remedio, qui placitum excedit, urgueri potest, cum et hoc omisso, si non contrarium conuenisse probaretur, praescriptis uerbis conueniri potuisset.
S.
24 · Idem AA. et CC. Socrati.
pr.Filium, quem habentem fundum portionem hereditatis fratribus et quibusdam aliis sub condicione uerbis precariis restituere sanxit testator, post eius euentum, hereditaria parte praedii in quartae ratione retenta, compensato praeterea quod a coheredibus uice mutua percepit et, si quid deest, in supplementum deducto, quod a ceteris in eo fundo soluitur supra quartam habens, reddere compelletur.
D. V k. Ian. CC. conss.
25 · Idem AA. et CC. Diocl.
pr.Ex causa donationis uel aliunde tibi quaesita, si aui successionem respueris, conferre fratribus compelli non potes.
D. id. April. Tusco et Anullino conss.
26 · Imp. Constantinus A. ad Bassum.
pr.Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet uenientes gradu tamen pares uideantur esse, uel emancipatos, quos praetor ad successionem uocat, siue coeptum neque impletum testamentum uel codicillus seu epistula parentis esse memoratur siue quocumque alio modo scripturae quibuscumque uerbis uel indiciis inueniantur relictae, iudicio familiae erciscundae, licet intestato ad successionem liberi uocentur, seruato senatus consulti auxilio defuncti dispositio custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta.
1Si uero in huiusmodi uoluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam uoluntatem quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi.
D. Romae k. ... Crispo II et Constantino II CC. conss.