C. 3.23UBI QUIS DE CURIALI VEL COHORTALI ALIAVE CONDICIONE CONVENIATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Florentino pu.
pr.Si quis uel curiae uel officiis iudicum aut aliis quibuscumque corporibus obnoxius intra prouinciam ab his erit quos aufugerat comprehensus, non expectata eius iudicis notione, sub quo per ambitum coeperat militare, penitusque emendicati honoris praescriptione submota ab iudice, qui in locis aditus fuerit, audiatur manifestarumque rerum probatione conuictus eorum societati quos declinauerat adgregetur.
D. XII k. Aug. Mediolani Caesario et Attico conss.
2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.
pr.Hac perpetua lege sancimus prouincialibus iudiciis non posse fori praescriptionem opponere eos, qui ad curiam uocantur uel cohortalibus deberi dicuntur officiis uel aliis corporibus obnoxii sunt, eos etiam, qui superexactiones uel concussiones perpetrasse firmentur: exceptis uidelicet his qui armata militia praediti sunt, uel aliis qui speciali beneficio principali sese defendant, ita tamen ut, cui ex militaribus uiris curiae nomen uel cohortalis officii quaestio ingeratur, rector prouinciae super eius nomine tam ad sedem tuae magnificentiae quam ad magisteriam uel ad competentem referat potestatem, ut hi, qui uelut debiti postulentur, prouinciali iudicio destinati ibi euentum iudicii expectent, ubi iura moueri praecipiunt huiusmodi quaestiones.
1Super publicis autem functionibus et debitis nemini liceat fori praescriptionem opponere praeter eos qui specialiter excepti sunt.
2Ceteros excelsae tuae sedis et rectorum prouinciarum in quolibet negotio declinare minime posse iudicium decernimus, ita ut, qui tam saluberrimam legem pertinaciter uiolare temptauerint, sciant a moderatoribus prouinciarum aduersus se tamquam in contumaces sententiam proferendam.
D. XI k. Oct. Constantinopoli Valentiniano A. V et Anatolio conss.