C. 3.15UBI DE CRIMINIBUS AGI OPORTET
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Laurinae.
pr.Quaestiones eorum criminum, quae legibus aut extra ordinem coercentur, ubi commissa uel inchoata sunt uel ubi reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis notum est.
PP. IIII non. Oct. Dextro II et Prisco conss.
2 · Idem AA. et CC.) Nicae.
pr.Sciens liberum uenumdando plagii crimen committit. ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex, si is, quem puerum ingenuum uendidisse proponis, ibi degit, causam cognoscet.
S. prid. non. Febr. Sirmi CC. conss.