IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.38SI UT SE HEREDITATE ABSTINEAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Florentio et aliis.

pr.Si uos paternae hereditati non miscuistis, ob eam rem testificatio necessaria non fuit, cum fides ueritatis uerborum adminicula non desideret. quod si pro herede gessistis uel bonorum possessionem accepistis, propter aetatem, cui subueniri solet, in integrum restitutionis auxilium accipere debetis.

PP. V non. Mart. Saturnino et Gallo conss.

2 · Imp. Gordianus A. Herodotae.

pr.Si, cum aui tui testamento te heredem reliquissent, hereditates eorum non adisti, liberum tibi est repudiata paterna successione per in integrum restitutionis auxilium, quo te aetatis iure dicis esse munitam, hereditatem parentum tuorum, licet antea non adisti, nunc obtinere.

PP. III non. Febr. Gordiano A. II et Pompeiano conss.