IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.1DE EDENDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Pius Antoninus A. Manilio.

pr.Ipse dispice, quemadmodum pecuniam, quam deposuisse te dicis, deberi tibi probes. nam quod desideras, ut rationes suas aduersaria tua exhibeat, id ex causa ad iudicis officium pertinere solet.

PP. IIII k. Oct. Sabiniano II et Seuero conss.

2 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Fausto.

pr.Is, apud quem res agitur, acta publica tam criminalia quam ciuilia exhiberi inspicienda ad inuestigandam ueritatis fidem iubebit.

PP. non. Iul. Seuero A. et Albino conss.

3 · Idem AA. Valenti.

pr.Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam emendari uel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas uel ius reddentis decernit aequitas.

D. III k. Sept. Seuero III et Antonino AA. conss.

4 · Imp. Antoninus A. Epaphrodito.

pr.Qui accusare uolunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. actore enim non probante qui conuenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat.

PP. V id. Mart. duobus Aspris conss.

5 · Imp. Alexander A. Valentinianae.

pr.Non est nouum eum a quo petitur pecunia implorare rationes creditoris, ut fides constare possit.

PP. VII id. Mart. Maximo II et Aeliano conss.

6 · Idem A. Uranio.

pr.Iustum est desiderium eius a quo petitur, licet nomine publico, ut rationibus publicis exhibitis constet, quantum sub nomine suo solutum sit.

PP. XVI k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.

7 · Idem A. Valenti.

pr.Procurator priuatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui conuenitur, ut id fiat, praecipiet.

PP. X k. Mart. Fusco et Dextro conss.

8 · Idem A. Floro.

pr.Et quae a diuo Antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. nec enim diuersa sunt uel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoueri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit ( quod utique ipsa rei aequitas suadet ), an uero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui conuenitur fundari.

PP. k. Oct. Fusco et Dextro conss.