C. 12.8UT DIGNITATUM ORDO SERVETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Praetextatum pp.
pr.Si quis indebitum sibi locum usurpauerit, nulla se ignoratione defendat sitque plane sacrilegii reus, qui diuina praecepta neglexerit.
D. XII k. Iun. Mediolani Ricomere et Clearcho uu. CC. conss.
2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.
pr.Omnes priuilegia dignitatum hoc ordine seruanda cognoscant, ut primo loco habeantur ii, qui in actu positi illustres peregerint administrationes: secundo uenient uacantes, qui praesentes in comitatu illustris dignitatis cingulum meruerint:tertium ordinem eorum prospicimus, quibus absentibus cingulum illustris mittitur dignitatis: quartum honorariorum, qui praesentes a nostro numine sine cingulo codicillos tantum honorariae dignitatis adepti sunt: quintum eorum, quibus absentibus similiter sine cingulo mittuntur illustris insignia dignitatis.
1Sed administratores quidem, etiam comites rei priuatae, omnibus uacantibus omnibus honorariis anteponi censemus.
2Vacantes autem post administratores uenientes non omnes iam omnibus honorariis credidimus praeponendos, sed eos uacantes illis honorariis, qui similem adepti sunt dignitatem, ut praefectorius praefectorio, non quaestorius praefectorio praeponatur, parique modo quaestorius quaestorio, non uacans comes thesaurorum uel comes rei priuatae honorario quaestorio uel ex magistro officiorum praeferatur.
3Inter administratores illos etiam numerari decernimus, quibus illustribus in sacro nostro consistorio cinctis aliquid ordinariae dignitatis uel antea commisimus uel postea committemus peragendum, uerbi gratia si uacanti magistro militum belli cura committatur.
4Cur enim aut uir magnificus germanus magister militum uacans appellatur, cui bellum contra hostes mandauimus? aut cur excellentissimus pentadius non egisse dicitur praefecturam, cuius illustribus cincti dispositionibus uice praetorianae praefecturae miles in expeditione copia commeatuum abundauit.