C. 12.62DE PRIMIPILO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Domitio.
pr.Commoda primipilatus post administrationem deberi incipiunt, et si is, qui ea percipere debuit, prius rebus humanis eximatur, heredibus petitio salua sit.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Alexandro.
pr.Obtentu nominis primipili ciuiles actiones ad alios iudices transferendae non sunt.
3 · Idem AA. Domnae.
pr.Utilitas publica praeferenda est priuatorum contractibus: et ideo si constiterit fisco satisfactum esse ob causam primipili, poteris obligatam tibi possessionem dotis titulo petere, ut satis doti fieri possit.
4 · Idem AA. Dionysio.
pr.Cum ex sola primipili causa liberos, etiam si patribus heredes non existant, teneri diuus aurelianus sanxerit, si neque successistis patri uestro nec quicquam ex bonis eius tenetis, consequens est a paternis creditoribus uos non conueniri.