IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.57DE COHORTALIBUS PRINCIPIBUS CORNICULARIIS ET PRIMIPILARIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. edicto suo ad Afros.

pr.Omnes stationarii neque superexactionem audeant neque carcerem habeant, neue quis personam licet pro manifesto crimine apud se habeat in custodia, sciens quod, si quid tale fuerit commissum, capite puniendus est.

PP. VI id. Mai. Karthagine Constantino A. IIII et Licinio III conss.

2 · Impp. Constantius et Constans AA. ad Taurum pp.

pr.Nullus iudicum quemquam sine sacra probatoria probare audeat uel prouehere.

1Excipimus tamen officia prouincialia cursus publici sollicitudinem sustinentia: nec enim tanto muneri adminiculum denegari publica permittit utilitas.

D.VI k. Iun. Mediolani acc. VIII id. Iul. Datiano et Cereale conss.

3 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Festo consulari Syriae.

pr.Solita cohortalibus syriae priuilegia, quae a diuo diocletiano porrecta sunt atque concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagae, non ad functionem nauiculariam deuocandos, non inuitos curialibus coetibus adscribendos, uerum peracto labore militiae, pastus primipili competenti sedulitate functione transacta praerogatiuam his recusationis offerrimus.

? D. VI non. Oct. Valentiniano et Valente AA. conss.

4 · Idem AA. et Gratianus A. ad Probum pp.

pr.Officia rectorum prouinciarum tuae magnificentiae litteris uolumus admoneri, ut susceptos in officio proprio uel probatos cohortium nomine legionumue priuilegiis aestiment inserendos.

D. XVI k. Iun. Modesto et Arintheo conss.

5 · Idem AAA. Modesto pp.

pr.Quicumque per osdroenam primipilarium maiore laetatur numero filiorum, unum loco suo ueluti hereditario iure substituat, alterum pro amore patriae edessenae curiae tradat obsequiis, ceteris quam uoluerit militiam prouisurus. sin autem duos tantum procreauerit, cohorti satisfacere cogatur et curiae. quod si unum procreauerit, eundem ordini patriae restituat, nullo contra hanc formam beneficio ualituro

1Damus sane licentiam tam patribus eorum quam ipsis, qui huius legis auctoritate ciuitatum obsequio adgregantur, ut, si quos curiales patrocinio principalium inuenerint excusari, in medium proferant, ut et ipsi similibus officiis deputati pareant impetratis.

D. III non. Dec. Antiochiae post consulatum Gratiani A. III et Equitii uc.

6 · Impppp. Gratianus Valentinianus Theodosius et Arcadius AAAA. ad Neoterium pp.

pr.Si apparitor diffugerit criminosus, edictum, quo reuocari possit, adiecta condicione legibus subsequatur: cui nisi fuerit satisfactum, merito in latitantem a iudice pro qualitate peccati sententia proferatur.

1Veniam enim talibus non permittimus nec indulgentiis crimina subleuamus.

D. prid. id. Iun. Mediolani Arcadio A. et Bautone conss.

7 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Tatiano pp.

pr.Ordinariorum iudicum apparitores, qui uel speculatorum uel ordinariorum attigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleuerint.

1Quod si ante debitum locum, qui huic functioni habetur obnoxius, uel aegri corporis labem uel defessae senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilo debetur expenderit.

2Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni uolumus subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debetur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur.

D.III non. Mai. Mediolani Timasio et Promoto conss.

8 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Euthymio uicario Asiae.

pr.Speciebus primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio seruetur, quae in uenalibus publicis poterit reperiri.

D.V k. Mart. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.

9 · Idem AA. Clearcho pp. Illyrici.

pr.Per illyricum, in quo plurima ac maxima necessitatum publicarum emolumenta officiis constat praesidalibus expediri, centeni numero singulis iudicibus obsecundent: nec ultra hunc modum uel ad militiam ullus adspiret uel coniuentia iudicum perseueret.

1Adhibendi autem sunt ad huiusmodi ministeriorum obsequia non illi, qui uano militiae nomine immania lucra sectentur, sed qui necessitatem officii sollicitudinibus debitis exsequantur.

10 · Idem AA. et Theodosius A. Anthemio pp.

pr.Quicumque ad chartas uel tabulas uel quodcumque aliud ministerium cohortalis optauerit, non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis receptum primitus fuerit: poena proposita his, qui contra statuta caelestia crediderint suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum.

D. XVI k. April. Constantinopoli Honorio VII et Theodosio iterum AA. conss.

11 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio pp.

pr.Si quis ex grege cohortalinorum urguente criminis insectatione stipendiis fuerit exemptus, aut otio traditus quietis artibus immoretur, aut si ad pristina sacramenta precum miseratione maluerit repedare, indultum nostrae maiestatis oraculum amplissimae tuae sedi offerat adlegandum.

D. XIII k. Mart. Constantinopoli Honorio X et Theodosio VI AA. conss.

12 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Isidoro pp.

pr.Si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam adspirauerit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum reuocetur: liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunae patriae mancipandis.

1Quod si quis ex his ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur praeter eam scilicet, quae ex quadraginta annis colligitur: sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse uel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur ualeant declinare.

2Sed nec ad aliam cohortalinus uel cohortalini filius audeat adspirare fortunam, cui maiorum suorum exempla praeiudicant.

3Sed etiam cunctos, qui diuersarum rerum negotiationibus detinentur, trapezitas scilicet uel gemmarum argentique uestiumue uenditores, apothecarios etiam ceterosque institores aliarum mercium quibuscumque ergasteriis adhaerentes iubemus a prouincialibus officiis remoueri, ut omnis honor atque militia contagione huiusmodi segregetur.

D. III non. April. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss.

13 · Idem AA. Thomae pp.

pr.Nullum ex primipilaribus, nullum ex principe cohortalis officii uel ad aliam posse militiam adspirare uel ministeriis sibi contra publicam utilitatem blandiri uel ad quamlibet aliam dignitatem ad praeiudicium praeteriti status accedere concedimus.

1Quod si contra hanc tam saluberrimam formam uel responsa caelestia quaedam militia aut dignitas audacter eliciatur, pro ingestis haberi, etiamsi speciali adnotatione nostrae indulgentiae eam obtinuisse uideatur, nec adsertionem ei quoquo modo patere, qui se memoratis artibus publicae studet commoditati subtrahere, sed statim ciuitatis unde oriundus est curiae tradi praecipimus.

14 · Imp. Leo A. Constantino pp.

pr.Quisquis cohortalibus adhuc obsequiis obligatus uel regimen prouinciae uel cingulum cuiuslibet militiae dignitatisue quoquo modo meruit, ante omnia contra licitum usurpatis impetratisue careat, etiamsi ultronea nostra liberalitate ius gerendae prouinciae uel militiae seu dignitatis cuiuspiam sibi iactauerit fuisse delatum.

1Dehinc uniuersis solaciis condicionis quam spreuerat defraudatus, ne quid eorum omnino per se uel interpositam personam possit adquirere, primipili tantum munus implere cogatur: mox curialibus ciuitatis, in qua natus est, in diem uitae suae functionibus inhaesurus, ita scilicet, ut etiam ii, qui post impletam talem militiam quodlibet militiae dignitatisue genus adfectauerint, curiae patriae suae restituantur.

D. VI k. Ian. Constantinopoli Leone A. IIII et Probiano conss.