IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.42DE COMMEATU

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. et C. Aeliano.

pr.Ne cui liceat praepositorum uel tribunorum cohortium uel uicariorum et familiarium eorum tempore expeditionis quocumque genere cuiquam de militibus a castris atque signis uel his etiam locis, in quibus pertendant, discedendi commeatum dare.

1Si quis uero contra hanc legem facere ausus fuerit et militem contra interdictum commeatu dimiserit eo tempore, in quo barbarorum incursio extiterit, et tunc, cum praesentes in castris atque apud signa milites esse debeant, quisquam afuerit, capite uindicetur.

D. IIII k. Mai. Seuero et Rufino conss.

2 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Syagrium magistrum officiorum.

pr.Quicumque de scriniis aut agentibus in rebus uel etiam ex officiis palatinis, his uidelicet, qui sacrarum et priuatarum remunerationum comitibus obsecundant, sex mensium spatium supra diem commeatus aut iussionem euectionis afuerit, is in inferiorem locum quinque antelatis posterioribus deuoluatur: is uero, qui anni uacationem arbitratu proprio iudiciarii praecepti oblitus adsumpserit, a decem post se militantibus transeatur: ac deinde cum iam aliquis desidia quadriennio officium proprium adire neglexerit, quadraginta de sequentibus postferatur: qui uero nec post quadriennii quidem tempus, militantum non immerito matriculis auferatur.

D. k Oct. Ausonio et Olybrio conss.

3 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Gaisoni comiti et magistro militum.

pr.Si qui sine commeatu aliquo annum in penatibus propriis uel in quibuslibet locis desidiosa quiete transegerit, decem sequentibus postponatur: in quo uero biennium talis culpa deprehenditur, uiginti sibi antepositos congemiscat: tertius autem annus triginta praelatos iure deflebit, ita ut quartus exempto matriculae nullam ueniam derelinquat.

D. prid. id. Iun. Rauennae post consulatum Honorii VIIII et Theodosii V AA.