IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.30DE CASTRENSI OMNIUM PALATINORUM PECULIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad Seuerum pu.

pr.Omnes palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa priuilegia superfundunt, rem, si quam, dum in palatio nostro morantur, uel si parsimonia propria quaesierint uel donis nostris fuerint consecuti, ut castrense peculium habere praecipimus. quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris adquiritur?

1Sed nec alieni sunt a puluere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet.

2Ideoque palatini nostri, qui priuilegiis edicti uti potuerunt, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesierint.

PP. X k. Iun. Constantino A. VII et Constantio C. conss.