IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.3DE CONSULIBUS ET NON SPARGENDIS AB HIS PECUNIIS ET DE PRAEFECTIS ET MAGISTRIS MILITUM ET PATRICIIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum urbis.

pr.Antiquitus statutum est consularibus uiris ceteros quidem honoratos ipsius trabeae summitate, pares uero infulis consideratione tantum temporis anteire.

1Quis enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior meruit dignitatem? cum posterior, et si eiusdem honoris praetendat auspicia, cedere tamen illius temporis consuli debeat, quo ipse non fuerit.

2Hoc obseruando et si iterata uice fastigia consulatus aliquis adscenderit: repetiti etenim fasces uirtutes saepe meriti comprobant, non augent, quia nihil est altius dignitate.

3Quod si quis prior consul posteriori consuli eidemque patricio posthabitus patriciatum postea consequatur, uinci eum oportet qui prior meruit patriciatum, postquam iste honore patriciae dignitatis decoratus est.

2 · Impp. Valentinianus et Marcianus AA. Sporacio comiti domesticorum et consuli.

pr.Ordinem consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostram honoris merito, non rapiendi studio populorum agmina sectarentur ac lucrandi cupiditate deposita uenerabilem parentum habitum et felicissima antiquitatis ornamenta conspicerent.

1Hoc ergo exemplo etiam ceteros procedere consules uolumus nec expendere eos sine effectu patimur

2Cessante ergo ista spargendi uilitate amplissimi consules procedentes deinceps abstineant hoc errore perdendi, optimoque consilio operi necessario proficiat, quod erat incompetenter proiciendum.

3Ad instaurationem itaque aquaeductuum huius amplissimae urbis centena pondo auri praestentur per singulos consulatus, ut et consul patriae se dedisse nouerit et data notum sit mansura esse perpetuo.

3 · Imp. Zeno A.

pr.Nemini ad sublimem patriciatus honorem, qui ceteris omnibus anteponitur, adscendere liceat, nisi prius aut consulatus honore potiatur aut praefecturae praetorio uel illyrici uel urbis administrationem aut magistri militum aut magistri officiorum, in actu uidelicet positus, gessisse noscatur, ut huiusmodi tantum personis siue adhuc administrationem gerendo seu postea liceat( quando hoc nostrae sederit maiestati) patriciam consequi dignitatem.

1Quoniam uero gloriosissimae huic urbi, quae caput orbis terrarum est, omnifariam credimus consulendum, uniuersos, qui posthac honorarii consulatus insignibus principali munificentia decorantur, centum auri libras ad reficiendum aquaeductum publicum ministrare censemus ad similitudinem eorum, qui per annale tempus consularium editione munerum gloriantur. nam ipsis quoque expedit, ut florentissima ciuitas centum auri librarum munificentia sustentata honorarium quoque sentiat consulatum.

4 · Idem A. Sebastiano pp.

pr.Sancimus uiris excellentissimis consularibus omnibus, qui iam facti sunt uel postea fuerint, procedendi quoque et re ipsa per annum gerendi consulatus, impetrato uidelicet principali iudicio, legitimam tribui facultatem, ita ut acta quam meruerint processione non nouum aliquid uel quod nondum habeant adipisci, sed consulatus ius, quod semel eis consularitas detulerat, processionis iterasse beneficio uideantur et in adoranda nostra purpura uel in consequendis cunctis consulum honoribus et priuilegiis ex anteriore tempore prouectionis ordinem sibimet nouerint uindicandum.

1Hoc etiam obseruando, ut huiusmodi consul nec centum libras auri aquaeductibus huius inclitae ciuitatis pro tenore sacrae constitutionis praebendas, quas cum esset consularis praestiterat, consul postea creatus persoluere denuo compellatur

5 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Sancimus uiros excelsos patricios, quos in huiusmodi dignitatis apicem augusta maiestas rettulerit, ilico ab imperialibus codicillis praestitis patres familias effici ac potestate liberari paterna, ne uideantur, qui a nobis loco patris honorantur, alieno iuri esse subiecti.

1Quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non ualere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate? ne, si contrarium approbetur, per quamcumque machinationem imperialis maiestas minui uideatur.

2Et hoc quidem raro contingere satis certum est: nemo enim facile respexit filium familias in patriciatus honorem prouectum, quemadmodum in consulibus haec res usitata est.

3Sed ne quid in parte temporis tale eueniat et sine legibus inueniatur, ideo haec nobis uisa sunt sancienda.