C. 12.28DE PRIVILEGIIS EORUM QUI IN SACRO PALATIO MILITANT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. palatinis bene meritis salutem.
pr.A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, uersati sunt, procul uniuersas calumnias siue nominationes iubemus esse submotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis peruenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum uniuersis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri: ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur.
D. IIII k. Nou. Triueris Volusiano et Anniano conss.
2 · Idem A. Rufino pp.
pr.De cubiculis nostris uacatione donatos uel diuersis obsequiis palatinis, memoriales etiam, qui in scriniis memoriae epistularum libellorum sacrarumque dispositionum referuntur, nec non et si qui in utroque officio palatinorum comitatensium singularumue urbium et officio admissionum et castrensis sacri palatii militant, priuilegia uolumus habere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad honores uel munera municipalia deuocentur.
1Quibus omnibus condonamus, ne exactorum uel turmariorum, quos capitularios uocant, curam subeant uel obsequium temonariorum uel pentaprotiae aut etiam tironis praestationem agnoscant.
2Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiam censualibus uel personalibus uel corporalibus muneribus liberentur et habeant castrense peculium, siue adhuc palatium obseruant siue optata quiete donati sunt.
3Quibus omnibus priuilegiis coniungimus agentes in rebus, licet militaribus uideantur esse subnixi.
D. V k. Mai. Sirmio Constantino A. V et Licinio C. conss.
3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
pr.Ex aula nostra decedentes uiri ab omnibus iniunctis habeantur immunes: numerariorum fastus uel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur.
D. III non. Febr. Constantinopoli Eucherio et Syagrio uu. cc. conss.
4 · Idem et Arcadius AAAA. ad Pinianum pu.
pr.Omnes, qui in palatio militando diuersis actibus paruerunt, in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, obtinere nouerint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque consessu, qui posteriore tempore regendas prouincias dignitatesque susceperint palatinas.
1Si quis autem temeraria usurpatione uiolare statuta temptauerit, sacrilegii poenam sustineat.
D. prid. non. Iul. Mediolani acc. IIII k. Sept. Honorio np. et Euodio conss.