IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.24DE STRATORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Zosimum praesidem nouae Epiri.

pr.Per omnes prouincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probae nomine posceretur, et in offerendis equis certam formam staturam aetatem prouinciales nostri custodiendam esse cognoscant.

1Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere interdictum est, illi dare stratoribus non timerent.

2Officium quoque grauitatis tuae centum argenti libris multabitur, si sciens praedictam rem gestam fuisse non ilico eam seueritati iudiciariae prodidisset.

D. XIII k. Iul. Apolloniae Valentiniano et Valente AA. conss.