C. 12.21DE PRINCIPIBUS AGENTUM IN REBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impppp. Gratianus Valentinianus Theodosius et Arcadius AAAA. Cynegio pp.
pr.Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore remuneramus. atque ideo officiales tam ad necessitates publicas quam priuatas non nisi principe mittantur auctore, nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita.
1Causarum etiam patronos uolumus esse conuentos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant, neue sub unius persona suscepti fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent.
2Quod si fuerit definitio contempta, decem libras auri fisco nostro ab officio tuo iubemus inferri.
D. prid. k. Mart. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.
2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Theodoto pu.
pr.Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter reuocari praecipimus, actus uero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consueuerunt, censualium sollicitudine celebrari, nec aliquid praeiudicium ex subreptiuo rescripto supplicibus inferri.
D. XII k. Iun. Constantinopoli Olybrio et Probino conss.
3 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Palladio proconsuli Africae.
pr.Proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentum in rebus praecipimus decorari.
D. VII k. Oct. Rauennae Varane uc.cons.
4 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Valerio magistro officiorum.
pr.Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti.
1Et si quis agens in rebus post uiginti quinque annorum curricula ob aduersam corporis ualitudinem militiae finem minime ualuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae prosilierit, isdem eum priuilegiis muniri censemus, quibus ii qui ad principatus actum progressi sunt potiuntur.
2Sed in salutationibus iudicum consessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum peruenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus.
3Nihil censualibus uel apparitoribus aduersus priuilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerint uersati, uicenarum librarum auri condemnatione contra eos proposita.
D. IIII k. Febr. Constantinopoli Theodosio A.XV et qui fuerit nuntiatus.
5 · Idem AA. Cyro pp.
pr.Eos, qui ordine transcursa militia post ducenam ad desideratum principis peruenerint gradum aut adiutores uiri illustris magistri officiorum extiterint,cum inter honoratos coeperint numerari, uicarianae dignitatis titulis decorari censemus.
6 · Idem AA. Nomo magistro officiorum.
pr.Principes agentum in rebus, quos saepe saeua pericula uitaeque interdum renuntiatio ad memoratum gradum adduxit, completo tempore suae militiae comitiuae primi ordinis cingulo in diem uitae potiri, manentibus uidelicet dudum praestitis saluis priuilegiis, decernimus.
7 · Imp. Leo A. Nicostrato pp.
pr.Quicumque ex corpore cohortalium militans in schola agentum in rebus filium procreauerit, antequam ad metas militiae suae perueniat, principatus honore decoretur, licet ipse post finitam militiam utpote liber nulla debeat huiusmodi conuentione pulsari, filium tamen cohortali condicioni relinquat obnoxium.
1Si uero, postquam adeptus fuerit principatum, ediderit filium, is qui natus est, etiamsi in schola deuotissimorum agentum in rebus militiam sortitus non fuerit, ita sit liber ac securus nec ullis cohortalis officii nexibus obligetur, quasi iam ex patre libero et ab hac condicione penitus alieno progenitus.
8 · Imp. Zeno A. Iohanni magistro officiorum.
pr.Multis deuotissimae scholae agentum in rebus aditionibus permoti uiros clarissimos eiusdem scholae principes, qui finitis militiae stipendiis exeunt, quotiens ex maioris iudicis sententiis ipsi uel eorum coniuges aut liberi uel serui aut coloni siue per se siue per procuratores conueniantur, non amplius quam unum solidum exsecutoribus sportularum nomine praebere compelli, apparitoribus uicarianis seu praesidalis iudicii non nisi tertia parte solidi tantum praestanda.
1Nullasque eisdem concussiones aut uexationes in praebendis fideiussoribus ingeri, sed eos fideiussores quos locorum defensor existimauerit dare, ita uidelicet, ut pro tenore generalium edictorum ii, qui uel in sacratissima urbe uel in prouinciis immobiles possident facultates, iuratoriae cautioni et substantiae suae credantur.
2Hoc etiam adiciendo, ut numquam nisi ex sententia in scriptis prolata penitus moneantur.
3Ad similitudinem insuper aliorum officiorum, quotiens ciuiles uel criminales contra eosdem cognitiones mouentur, exsecutorem quidem negotii usque ad finem litis ciuilis seu criminalis unius esse solidi praestatione contentum.
4Et pro insinuandis nostrae serenitatis apicibus uel simplici contra obnoxios eorum postulatione deponenda binos solidos ab his uel coniugibus eorum praeberi.
5Et quotiens exemplaria postulantur, ii quorum interest accepto solido quod petitur praebere non differant.
6Pro implendis uero monumentis, unde conueniendi tribuitur exsecutoribus facultas, non ultra quam tres solidos quibus competit impertiri praecipimus.
7Arbitro uero non amplius quam solidum et fisci patronis dimidiam solidi partem, notariis uero tertiam usque ad finem, sicut dictum est, causae praestare: super editione quoque chartularum solidi partem dimidiam praebere.
8Quod si non apud arbitrum, sed in competentibus iudiciis maioribus cognitio celebretur, inducendi quidem negotii gratia non nisi quattuor solidos eosdem uiros clarissimos erogare, gestorum uero excipiendorum causa duos tantummodo solidos dare et nullius ultra supra scriptas quantitates cuilibet alteri praestandi sumptus exactione uexari.
9His omnibus locum habentibus, siue ipsi aliis litem ingerunt siue ab aliis pulsantur.
D. k. Sept. Theodorico cons.