C. 12.16DE DECURIONIBUS ET SILENTIARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Urso pu. et Aurelaino pp. Orientis et Strategio pp. per Illyricum.
pr.Decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium postque deposita sacramenta militiae electionem habeant, siue ex magistro officiorum uelut agentes dignitatem consequi a nostra maiestate maluerint, siue inter uiros illustres comites domesticorum, uidelicet inter agentes, taxari, ut tam in adoranda nostra serenitate quam in salutandis administratoribus et reliquis praedicti honoris priuilegiis nec non in nostro consistorio his honor omnifariam obseruetur.
D. prid. k. Nou. Constantinopoli Honorio x et Theodosio ui AA. conss.
2 · Idem AA. Venantio pp.
pr.Unusquisque decurio uel silentiarius a tironum et equorum praestatione habeatur immunis: nullam collationem, quae plerumque poscitur, soluat: nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas imponat.
D VII id. Mart. Rauennae Asclepiodoto et Mariniano conss.
3 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Flauiano pp.
pr.Decurionibus et silentiariis, etiam si ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia priuilegia, quae iam dudum diuorum principum iudicio meruerunt, legis istius praeceptione noueris esse firmata, non praeiudicatura quacumque generalitate pragmatica.
1Nec angarias uel parangarias siue paraueredos ulla eis amplissimae praeceptionis imponat auctoritas. sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicti grauamine eos liberamus.
2Domus quoque eorum non tantum in hac sacratissima urbe, sed in qualibet alia positas ciuitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine uindicamus: permissa eis ueniendi ad comitatum licentia praeter euocatoriae securitatem. multa decem librarum auri iudicibus prouinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse contemnenda.
3His addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter uiros illustres senatores coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur, immunitatisque gaudio plena dignitatis laetitia potiantur, ut dignitatem solam habeant ex senatu: sub hac uidelicet definitione, ut triginta tantummodo numero ea priuilegia consequantur, decuriones quoque tres.
4Sed eos tunc demum perpotiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum per continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint.
D. VIIII k. April. Rauennae Aetio et Valerio conss.
4 · Imp. Zeno A. Cosmae praeposito sacri cubiculi.
pr.Ne ad diuersa tracti uiri deuoti silentiarii iudicia sacris abstrahi uideantur obsequiis, iubemus eos, qui quemlibet deuotissimorum silentiariorum scholae uel eius uxorem ciuiliter uel etiam criminaliter pulsare maluerint, minime eum ex cuiuslibet alterius iudicio nisi ex iudicio tantummodo uiri excellentissimi magistri officiorum conueniri.
5 · Imp. Anastasius A. Polycarpo pp.
pr.Iubemus clarissimorum silentiariorum militia praeditos, etsi genitorum suorum in potestate sint constituti, quaecumque solaciorum siue emolumentorum uel donationum seu hereditatum nomine per militiam uel quamlibet eius causam his adquisita sunt uel fuerint, iure castrensis peculii possidere, nec ea posse uel parentes superstites sibimet uindicare uel auferre, uel etiam post eorum obitum fratres uel alios heredes eorum quasi ad defunctorum dominium pertinentia in diuisionem deducere: nec enim oportet labores eorum aliis fructum uel lucrum adferre.
1Hac namque ratione simul et contemplatione nec ipsam militiam uel suffragium, quodcumque pro ea uel ab isdem uiris deuotis silentiariis uel a parentibus eorum uel quolibet alio datum est uel fuerit, ab his patimur in successionem defunctorum parentum conferri seu nomine collationis in medium easdem offerri pecunias uel his imputari.
2Ad haec de tutelis et curationibus eos excusari sancimus, ne alienarum rerum administrationem subire compellantur, qui propter nostra ministeria nec suis curam seu prouisionem diligenter deferre possunt.
3Liberos insuper eorum, qui dignitate uirorum spectabilium comitum seu tribunorum decorati sunt uel fuerint, nullatenus nolentes administrationem praeturae suscipere seu peragere.
4Omnibus uidelicet antelatis priuilegiis in persona non tantum in praesenti militantium, sed etiam postea eidem consortio inserendorum tam tempore militiae quam post eam depositam obseruandis.