IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.78DE CUPRESSIS EX LUCO DAPHNENSI VEL PERSEIS PER AEGYPTUM NON EXCIDENDIS VEL VENDENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Siluano comiti rerum priuatrum.

pr.Si quis daphnensis luci in syria uel persei in aegypto arborem comparauerit, quinque libris auri nouerit se esse multandum: non minore dispendio et illo feriendo, qui uendere arbores ausus fuerit, quas non licet emptoribus comparare.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Eudoxio com. s. l.

pr.Omnes iudices cuiuscumque dignitatis sciant posthac absque permissu magnitudinis tuae arborem ex daphnensi luco antiochenae ciuitatis praecidendi uel quolibet modo lapsas transferendi licentiam sibimet denegandam.

1Sed nec alytarcha unam cupressum aliis plantatis excidere sibi licere contendat. ac ne solacio antiquitus ei concesso priuari per omnia uideatur, pro eo, quod ei cupressum excidere denegatur, unam auri libram eum de priuatis nostris largitionibus accipere decernimus: quinque librarum auri condemnatione huius legis temeratore plectendo.