IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.68DE AGRICOLIS ET MANCIPIIS DOMINICIS VEL FISCALIBUS SIVE REI PRIVATAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad Constantium pp.

pr.Nullus omnino originalis colonus rei priuatae nostrae ad aliquos honores uel quaelibet alia ciuitatis munera deuocetur. nec enim ciuitatum ordinibus et ceteris, ex quibus pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad haec suprema praesidia iniuriosa nominatione descendendum est.

2 · Idem A. Ianuario comiti Orientis.

pr.Colonos nostros, qui sunt priuati uel ad ratiocinia gerenda uel ad colendos agros idonei, retrahi iubemus ac tantum colendis nostris rebus addici, quin etiam in posterum obseruari, ne quis eorum rem priuatam cuiusquam gerendam aut aliquid ministrandum suscipiat.

3 · Idem AA. ad Equitium magistrum equitum et peditum.

pr.Serui atque coloni, etiam eorum filii uel nepotes, uel quicumque de fundis ac possessionibus nostris clanculo ad officia conuolauerint diuersa, reddantur, etiamsi armatae habuerint sacramenta militiae. nos enim etiam eos discingi iubemus ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti.

4 · Idem AA. et Gratianus A. ad Florianum comitem rerum priuatarum.

pr.Ex ingenuo et colonis ancillisque nostris natos natasue origini, ex qua matres eorum sunt, facies deputari.

5 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Cynegio pp.

pr.Dominicos colonos neque ad descriptionem patimur deuocari neque extraordinarias pati functiones, maxime cum aduersus consuetudinem memoratis onera dicantur inferri.

6 · Imp. Theodosius A. et Valentinianus C. Valerio comiti rerum priuatarum.

pr.Quotiens alicui colonorum agrum priuati patrimonii nostri placuerit uenumdari, non unus tantum, qui forte consortibus suis grauis ac molestus existat, sed alii quoque duo uel plures ex simili origine ac iure uenientes in supra dicta emptione socientur.

D. id. Dec. Constantinopoli Theodosio A. XI et ValentinianoC. conss.