IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.65DE COLLATIONE FUNDORUM PATRIMONIALIUM ET EMPHYTEUTICORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad Proculum proconsulem Africae.

pr.Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime deuocantur munera, sicut ceteri prouinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant. nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, seiungi.

PP. non. Mai. Karthagine Constantino A. V et Licinio C. conss.

2 · Idem A. ad Catullinum proconsulem Africae.

pr.Patrimoniales fundos extraordinariis oneribus uel mediae aut tertiae portionis obsequiis fatigari non conuenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum constet persoluere: ita ut, qui uiolare statuta temptauerit, puniatur.

PP. VI k. Sept. Carthagini Constantino A. V et Licinio conss.>

3 · Imp. Iulianus A.

pr.Omnes, qui patrimoniales fundos siue communiter siue ex asse retinent, pro his conueniendi sunt ad uniuersorum munerum ad eosdem fundos pertinentium pro rata portione uel in solidum functiones, sicut unumquemque priuatorum necessitas publicae pensitationis adstringit.

D. V k. April. Mamertino et Neuitta conss.

4 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum.

pr.Placuit, ut emphyteuticorum fundorum patrimonialiumque possessores, quo uoluerint tempore et quantum habuerint pensionis paratum ( dummodo non amplius quam in tribus per singulos annos uicibus) officio rationalis adsignent ac de suscepto ab eodem securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra ianuariarum iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: grauissimae poenae subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore (dummodo nequaquam numerum trinae illationis excedat) solutionem facere gestienti negauerit susceptionis officium, uel si moram fecerit in chirographo securitatis edendo.

1Super quo possessores apud curatores uel magistratus aut quicumque in locis fuerint, qui conficiendorum actorum habeant potestatem, conueniet contestari, ut et de officii insolentia constet, in quod exercenda uindicta est, et his possit esse consultum.

5 · Impp. Arcadius et honorius AA. Messalae pp.

pr.Per omnes prouincias patrimonialium fundorum ab ordinariis iudicibus canon exigatur, et quidquid exactum fuerit, dirigatur.

1Sciant uero memorati iudices nihil sibi ex priuatae rei canone uel ex eo, quod ex isdem titulis contigerit, ad necessitates alias transferendum, nisi malint grauissima seueritate eorum licentiam coerceri.

D. XVI k. Iun. Mediolani Theodoro cons.