C. 11.60DE FUNDIS LIMITOTROPHIS ET TERRIS ET PALUDIBUS ET PASCUIS LIMITANEIS VEL CASTELLORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Licinium pp.
pr.Tiberianus ad possibilitatem singulorum quorumque locorum intuens statuit certas possessiones, quae ad limitem frumenta conueherent.
1Quocirca generali lege sancimus tiberiani dispositionem oportere seruari, amouentes, quidquid uel potentia uniuscuiusque elicuit uel furtiua deprecatio, addentesque nihilo minus in futurum nulli licere aduersus utilem uetustatem et praesentem legem nostram importuna et respuenda reposcere.
D. XVIII k. Oct. Aquileiae Arcadio A. et Bautone conss.
2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Asclepiodoto pp. et cons. ordinario.
pr.Quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicauit antiquitas.
1Quod si ulterius uel priuatae condicionis quispiam in his locis uel non castellanus miles fuerit detentator inuentus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur.
D. non. Mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.
3 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Nomo magistro officiorum.
pr.Agros limitaneos uniuersos cum paludibus omnique iure, quos ex prisca dispositione limitanei milites ab omni munere uacuos ipsi curare pro suo compendio atque arare consueuerant, et si in praesenti coluntur, ab his firmiter ac sine ullo concussionis grauamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet spatii temporis praescriptione cessante ab uniuersis detentatoribus uindicatos isdem militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, collationis onere uolumus adsignari: in his etiam contra eos, qui praeceptionibus nostris obuiam uenire temptauerint, proscriptionis poena ualitura.
1Nam si quis forte, quod minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris possidet praedia, competens ei actio contra uenditorem intacta seruabitur.
D. prid. id. Sept. Constantinopoli Maximo II et Paterio conss.