C. 11.6DE NAUFRAGIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Maximo.
pr.Si quando naufragio nauis expulsa fuerit ad litus uel si quando reliquam terram attigerit, ad dominos pertineat: fiscus meus sese non interponat. Quod enim ius habet fiscus in aliena calamitate, ut de re tam luctuosa compendium sectetur?
2 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Modestum pp.
pr.Si quis nauicularius naufragium sustinuisse adfirmat, prouinciae iudicem, eius uidelicet, in qua res agitur, adire festinet ac probet apud eum testibus euentum, relatioque ad sublimissimam referatur praefecturam, ita ut intra anni spatium ueritate reuelata competens dispositio procedat. Quod si per neglegentiam praefinitum anni spatium fortasse claudatur, superuacuas serasque interpellationes emenso anno placuit non admitti.
D. PP. Bersti non Iun. Modesto et Arintheo conss.
3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. nauiculariis Afris salutem.
pr.Quotiens obruta uel submersa fluctibus naui examen adhibetur competentis iudicis, duorum uel trium nautarum quaestione habita ceteri ab huiusmodi nexu liberentur. Quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers quaesitor inueniat?
1Circa magistros nauium, quibus est scientia plenior, immoretur: qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferatur.
2Sane si uniuersos uiolentia tempestatis obruerit, ne ueritas lateat, a liberis nautarum siue magistrorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur interitu, quos nauicularius naufragio perisse contendit.
3Susceptionis autem necessitas ex kalendis Aprilibus in diem kalendarum Octobrium mansura seruabitur.
D. VIII id. Febr. Triueris Gratiano V et Theodosio AA. conss.
4 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Tatiano pp.
pr.Pro his, quae semel a collatoribus illata naufragiis perierunt, nolumus nobis aliquam cum possessoribus, siue senatores siue priuati sint, esse communionem uel aliquid periculi ad eos redundare.
D. XV k. Aug. Constantinopoli Tatiano et Symmacho conss.
5 · Impp. Honorius et Theodosius AA. nauiculariis per Africam.
pr.De submersis nauibus decernimus, ut leuato uelo istae causae cognoscantur. Et si quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, apud quem constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum multandi remouendi proscribendi habeat potestatem.
1Si uero causarum talium cognitores, libelli datione uel planaria interpellatione commoniti intra biennium has causas audire neglexerint, et hoc fuerit tempus elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut nauiculario propter uitium iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam uero officium eius exsoluat.
D. XVI k. April. Rauennae Honorio VIIII et Theodosio V AA. conss.
6 · Idem AA. Anthemio pp.
pr.Super naufragiorum quae contigerint casibus usitato more habita quaestione si quis calculus modiationis dicatur tempestate maris deperisse, sub tuae sedis auditione nequaquam feratur acceptus, sed haec dispendii iactura in omne nauiculariorum concilium, pro rata scilicet contingentis muneris, deferatur.
D.XIIII k. Febr. Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.