IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.50IN QUIBUS CAUSIS COLONI CENSITI DOMINOS ACCUSARE POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A. ad Maximum uic Orientis.

pr.Quisquis colonus plus a domino exigitur, quam ante consueuerat et quam in anterioribus temporibus exactus est, adeat iudicem, cuius primum poterit habere praesentiam, et facinus comprobet, ut ille, qui conuincitur amplius postulare, quam accipere consueuerat, hoc facere in posterum prohibeatur, prius reddito quod superexactione perpetrata noscitur extorsisse.

PP. id.

2 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Nebridio comiti Asiae.

pr.Coloni censibus dumtaxat adscripti, sicuti ab his liberi sunt, quibus eos tributa subiectos non faciunt, ita his, quibus annuis functionibus et debito condicionis obnoxii sunt, paene est ut quadam seruitute dediti uideantur.

1Quo minus est ferendum, ut eos audeant lite pulsare, a quibus ipsos utpote a dominis una cum possessionibus distrahi posse dubium non est.

2Quam de cetero licentiam submouemus, ne quis audeat domini in iudicio nomen lacessere, et cuius ipsi sunt, eiusdem omnia sua esse cognoscant.

3Cum enim saepissime decretum sit, ne quid de peculio suo cuiquam colonorum ignorante domino praedii aut uendere aut alio modo alienare liceret, quemadmodum contra eius personam aequo poterit consistere iure, quem nec propria quidem leges sui iuris habere uoluerunt et adquirendi tantum, non etiam transferendi potestate permissa, domino et adquirere et habere uoluerunt?

4Sed ut in causis ciuilibus huiusmodi hominum generi aduersus dominos uel patronos et aditum intercludimus et uocem negamus exceptis superexactionibus, in quibus retro principes facultatem eis super hoc interpellandi praebuerunt, ita in criminum accusatione quae publica est non adimitur eis propter suam suorumque iniuriam experiendi licentia.