C. 11.42DE EXPENSIS PUBLICORUM LUDORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcello.
pr.Cum praesidem prouinciae impensas, quae in certaminis editione erogabantur, ad refectionem murorum transtulisse dicas, et quod salubriter deriuatum est non reuocabitur et sollemne certaminis spectaculum post restitutam murorum fabricam iuxta ueteris consuetudinis legem celebrabitur.
1Ita enim et tutelae ciuitatis instructae murorum praesidio prouidebitur et instaurandi agonis uoluptas, confirmatis his quae ad securitatis cautionem spectant, insecuti temporis circuitione repraesentabitur.