C. 11.40DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS DEBITORUM CIVITATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. quattuoruiris et decurionibus Fabraternorum.
pr.Cautiones seruorum publicorum ita demum firmam securitatem debitoribus praestant, si curatorum adsignantium uel eorum quibus exigendi ius est auctoritate subnixae sunt.
1Cum autem is qui exsoluisse dicitur solam scripturam actoris suscipientis pecuniam promet, ea tantum defensio consueuit admitti, si quod exsolutum est rationi rei publicae profecisse doceatur.
2Sane curator uester, si fraude serui constiterit effectum, ut interciperentur a curatore illatae a debitoribus quantitates, de peculio eius quod eo modo deest restituet.