C. 11.36QUO QUISQUE ORDINE CONVENIATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Luciano.
pr.Etsi duobus simul cura pecuniae ciuitatis, non tamen separatis portionibus mandetur, singuli non pro uirili portione, sed in solidum rei publicae obligantur.
1Cum autem de indemnitate eius quaeritur, prius eius bona qui administrauit ac mox, si satisfieri non potuerit, collegae conueniuntur.
2Vos tamen, qui heredes unius ex curatoribus extitistis, damnum si quod post mortem eius dolo uel culpa collegarum accessit, onerari non est rationis.
2 · Imp. Gordianus A. Valenti.
pr.Quotiens duobus non separatim, sed pro indiuiso munus iniungitur, et ita, ut unusquisque eorum periculo soliditatis uideatur obstrictus, manus ad nominatorem, priusquam utrique qui id munus administrauerunt sollemniter fuerint excussi, nulla ratione possunt porrigi.
1Si uero separatis portionibus ad munus nominati sunt, prius pro portione conueniantur qui administrauerint, item fideiussores eorum: si nec ab his quidem indemnitas fuerit seruata, tunc demum creatorem ac, si nec is quidem sufficiat, nouissime participem muneris conueniri debere praeses non ignoret.
3 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Theodosio.
pr.Si ita duumuiri creati estis, ut mutuo periculo teneamini, in dubium non uenit uicariis damnis uos esse obstrictos, cum in magistratibus prius nominatores conueniendos esse ( hoc quod in persona uestra custodiri considerastis) constitutum est.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Dioni.
pr.Cum te et collegam tuum magistratus uestri tempore publicum fenus collocasse proponas nec potuisse debitum a quibusdam rei publicae restitui, cum paratus sis pro te id quod solus gessisti satis rei publicae facere, consequens est rem publicam, si separati actus uestri fuerint, contra successores collegae tui uel rerum eius possessores prius ob personam eius progredi et, si solida indemnitas rei publicae seruata non fuerit, nominatores eius interpellare ac postremo loco, si quid ex nomine collegae tui defuerit, ob culpae nexum te interpellare. priores nominatores enim ueluti fideiussores placuit obstringi.