C. 11.30DE IURE REI PUBLICAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Dionysio.
pr.Si quid aduersus rem publicam indefensam in ea specie, in qua neque defensores creati fuerint neque ut crearentur placuerit, statutum est, actionibus eius nihil est praeiudicatum.
2 · Idem A. Aphrodisio.
pr.An res publica, in cuius locum uos successistis eo, quod satisfecisse debito proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quaeritur. si enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris creditoribus, qui habent personalem actionem.
3 · Imp. Alexander A. Saturnino.
pr.Rem publicam ut pupillam extra ordinem iuuari moris est.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Urbano.
pr.Si secundum legem ciuitatis res publica, cuius meministi, ruina collapsis aedificiis tuis distraxit aream, nihil contra huius legis tenorem rector prouinciae fieri patietur.