C. 10.8DE FISCALIBUS USURIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Antiocho.
pr.Eius summae, quam tibi poenae nomine inflictam probaturus es, usurae non exigentur: nec enim multam tibi procurator meus inrogauit ultra quam placitum est, sed poenam te iussit inferre.
PP. XV k. Dec. Sabino et Anullino conss.
2 · Imp. Alexander A. Victorino.
pr.Si sub pignore creditum fuit, etiam fiscum, qui successit in locum debitoris, usuras praestare oportet, si eas dependi saltem pacto placuit.
PP. III non. Sept. Iuliano et Crispino conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Menae PP.
pr.Fiscum etiam nostrum parere sanctioni nostri numinis iubemus, per quam usque ad dimidiam centesimae usuras stipulari creditoribus exceptis certis personis permisimus, ut ipse etiam fiscus ultra dimidiam centesimae partem a debitoribus suis minime exigat, siue principaliter ei promiserunt siue a prioribus suis creditoribus actiones ad eum quocumque modo deuolutae sunt.
D. VIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.