IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.75DE HIS QUAE EX PUBLICA COLLATIONE ILLATA SUNT NON USURPANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A.

pr.Nullus iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interuentione opposita uel inuadat uel conetur inuadere.

D. prid. non. Mart. Treuiris Paulino et Iuliano conss.

2 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Palladio.

pr.Nullus penitus ex eo, quod refertur in conditis uel in arca continetur, ad quemlibet titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum iussione perceperit.

D. III id. April. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.

3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Messalae pp.

pr.Sciant iudices nihil sibi ex priuatae rei canone uel ex eo, quod ex isdem titulis exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malint grauissima seueritate suam licentiam coerceri.

D. XVI k. Iun. Mediolani Theodoro cons.