C. 10.72DE SUSCEPTORIBUS PRAEPOSITIS ET ARCARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Euphrasium rationalem trium prouinciarum.
pr.Susceptores publicos absque omni mora aurum suscipere censemus, ne quis per hanc occasionem sumptus facere compellatur.
1Nam si soluere uolens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et, qui suscipere neglexerit, eius ponderis quod debebatur in duplum fisci rationibus per uigorem officii praesidis inferre cogatur.
2Quod autem susceptores iudice cuius interest neglegente uiolauerint, ex ipsius iudicis facultatibus sarcietur.
D. XIIII k. Aug. Paulino et Iuliano conss.
2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Secundum pp.
pr.Iuxta inueteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint, qui ab isdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per interpositam personam emptione mercentur.
D. III k. Aug. Constantinopoli Valentiniano et Valente AA. conss.
3 · Idem AA. ad Mamertinum pp.
pr.Susceptores noui non modo praesentis anni debita, uerum etiam species, quas ex reliquis inferunt, quia nouae sunt ac recentes, suscipiant.
D. prid. k. Nou. Romae Valentiniano et Valente AA. conss.
4 · Idem AA. ad Florentium comitem s. l.
pr.Neminem susceptionis munere functum ad idem munus adstringi, nisi prius se uinculo sollicitudinis superioris absoluerit. Nam neque eos qui placuerint grauare iusti est, neque illos qui displicuerint tenere prudentis.
1Integro igitur singuli anniuersario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus, recentem queat redintegrare iacturam.
2Non perpetui autem exactores teneantur in continuata uexandorum prouincialium potestate, ueluti concussionum dominatione, sed per annos singulos iudiciaria sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo ciuitatis aut raritas ordinis eos per biennium esse compellat.
D. XV k. Oct. Mantebri Gratiano nob. puero et Dagalaifo conss.
5 · Idem AA. ad Germanianum com. s. l.
pr.Quotienscumque certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur, in septuaginta duos solidos libra feratur accepta.
D. VI id. Ian. Romae Lupicino et Iouino conss.
6 · Idem AA. et Gratianus A. ad Chilonem.
pr.Frumenta, quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus adnotentur. Non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta constitui.
D. V id. April. Treuiris post Consulatum Gratiani A. III et Equitii uc.
7 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Haue Hypati carissime nobis.
pr.Minime diu penes ipsos susceptores maneat facta collatio, sed statim quodcumque a prouincialibus fuerit exsolutum sacris thesauris inferatur.
D. III k. Mai. Constantinopoli post consulatum Antonii et Syagrii.
8 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Cynegio pp.
pr.Exactores uel susceptores in celeberrimo coetu curiae consensu et iudicio omnium sub actorum testificatione firmentur, prouinciarumque rectoribus eorum nomina, qui ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. Et animaduertant, quicumque nominauerint, ad discrimen suum uniuersa quae illi gesserint redundare.
D.VI k. Nou. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss
9 · Idem AAA. Cynegio pp.
pr.Modios aeneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque ciuitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare: ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sextariorumque uel ponderum normam putauerit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum.
1Et submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagesimas, hordei quadragesimas, uini et laridi uicesimas susceptoribus dari praecipimus.
2Humanitatis autem necessitate commoti in Armeniae susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragesimas, uini et laridi quintas decimas dari praecipimus.
D. IIII k. Dec. Constantinopoli Honorio np. et Euodio uc. conss.
10 · Idem AAA. Cynegio pp.
pr.Susceptores praesentibus defensoribus et modum iugationis possessorum et species singulas uel earum numerum quantitatemque perscribant.
D. IIII k. Dec. Constantinopoli Timasio et Promoto conss.
11 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Benigno uicario urbis Romae.
pr.Securitates semel publicatas et gestis lectas uini susceptoribus imputari et coeptam arcae discussionem uolumus in apertum quaesita ratione deduci et omnes publicas securitates quae gestis tenentur a susceptoribus accepto ferri.
D.VI id. Iun. Mediolani Stilichone et Aureliano conss.
12 · Idem AA. Pompeiano suo salutem.
pr.Si aliquid a susceptore uel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interuersione conuictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione tulerit.
D. prid. k. Ian. Mediolani Stilichone et Aureliano conss.
13 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Lucio comiti sacrarum largitionum.
pr.Duos tabularios seu numerarios et susceptores totidem per uniuersas prouincias oportere constitui clementia nostra praecepit.
1Scire autem uolumus praetorianam amplissimam praefecturam eos, qui aurum largitionale susceperunt, nihil cum arcae ratiociniis habere commune, iudices autem prouinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali poena plectendos, si hoc non fuerit custoditum.
D. VI k. Febr. Basso et Philippo conss.
14 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Euchario suo salutem.
pr.Humilioribus officiis aut extraordinariis oneribus occupari curiales non patimur, ne publica uacillet utilitas.
1Susceptionem itaque uestium aequius est ab officio proconsulari uel ab his qui in eodem meruerunt sollemniter procurari. Horum namque interest huiusmodi explorare rationem et quaerere qualitatem eorum, quorum ad contuendum cura commodior est. Neque enim aequum est, ut ad officium lucra, ad curialem susceptionis tantum damna pertineant.
2Hanc igitur ab ordinibus iniuriam submouemus, exceptis his, si qui curialium in officio memorato aut militasse aut militare fuerit deprehensus.
D. prid. k. Mart. Rauennae Honorio VIIII et Theodosio V AA. conss.
15 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Volusiano pp.
pr.Aurum siue argentum quodcumque a possessore confertur, arcarius uel susceptor accipiat, ita ut prouinciae moderator eiusque officium ad crimen suum nouerit pertinere, si possessoribus ullum fuerit ex aliqua ponderum iniquitate illatum dispendium.
1Et quidquid ex prouinciis ad nostrum dirigetur aerarium, id ad illustres uiros aerarii nostri comites relatione deferatur.
D. III k. Mart. Rauennae post consulatum Felicis et Tauri uu. cc.