IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.62DE FILIIS FAMILIAS ET QUEMADMODUM PATER PRO HIS TENEATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Eutycho.

pr.Patrem emancipato filio consentientem ad decurionatum non teneri dubii iuris non est: tunc enim consentiendo pater ad decurionatum obligatur, si filium in potestate habeat. Consentire autem etiam is uidetur, qui non testificatur dissentire nominationi.

2 · Imp. Aurelianus A. Aspasio.

pr.Cum appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato filio tantum contestari et non consentire honori ei delato.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Crispino.

pr.Si ii, qui cum patre ad protostasiae munus uocati sunt, etiam nunc in patria potestate constituti sunt, ab huiusmodi necessitatibus liberentur, cum ex eadem familia ac domo duos ad ista obsequia destinari periniquum uideatur.

1Sane eos, quos emancipatos esse atque ex familia exisse manifestum est, sine cunctatione retinere debebis.

4 · Idem AA. et CC. Alexandro.

pr.Sine periculo tuo magistratus filium tuum curatorem constituit nec appellandi tibi necessitas incumbebat.

1Sane nominator, qui filium in potestate positum non consentiente patre ad munus deuocauit, si tamen ex uoluntate tua antea filius decurio factus non erat, detrimento muneris obligabitur.